Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.

I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.

II. De Georgio Bors. Dominus Georgius Bors minister ecclesiae Galatsiensis, contra eundem articulum eidem poenae convincitur esse ab­noxius. III. De Agendis et canonibus ab uno quoque ministrorum suo seniori ad revisionem exhibendis. Ministrorum unusquisque a 1. Augusti usque ad ultimum, mense eo currente ad seniorem suum ingredi, Agendamque suam censendam, consimiliter et canones descriptos offerre, sub mulcta unius talleri, teneatur. IV. De Johanne Nemes-Kéri. Dominus Joannes Paulides Kanisaeus senior, contra domi­num Joannem Nemes-Kéri ministrum ecclesiae Tapolczafőensis propusuit, quomodo in ipsa piatea dicti pagi Tapolczafő, ipsum seniorem ut in synodo comparere studeret, monentem, dictis iniuriosissimis praedictus Joannes Nemes-Kéri exceperit, inter caetera dicendo : keveset gondolok én a papsággal, mert egy süveget sem vetettem érette. Quae ipsius dicta in ipsius etiam ministerii dignitatem visa sunt iniuriosa esse. Deliberatum est: Ut flexis genibus primum coetum ecclesiae, deinde dominum Superintendentem, dominum seniorem sibi reconciliet, delicti veniam humiliter praecando. Praeterea iuxta undecimum cano­nem tribus mulctetur florenis, in communem ecclesiae usum deputandis. Si secundo id ipsum tentaverit temere duplum solvat, si tertio deponatur. Reconciliavit, secundum deliberationem ecclesiam, domi­num Superattendentem etc. ad praeces fratrum, et ex com­mune suffragio mulcta pecuniaria ei remissa est. V. De absentibus. Ex senioratu domini Superintendentis. Georgius Tallosi, Fokszabadiensis. Valentinus Barsi, Nagy-Berenyíensis. Georgius Bors Murai Szombati, Gadátsiensis. Gregorius Karacsonfalvai, Nemetiensis. Ex senioratu Papensi. Michael Teteni Kevinus, Polyaniensis. Stephanus Szántai, Csegleiensis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom