Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.

I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.

randis, salutem et gratiam a Deo, per dominum nostrum Jesum Christum, in sanctificatione Spiritus Sancti precamur. Quod hactenus inter haec disturbia, per ingentos et male sibi conscios publicae pacis turbatores. mota, convenire (ut solebamus in tranquiliori regni statu) non potuerimus: quodque clementiora exspectantes tempóra, indictionen synodi huiusque protraxerimus, arbitramur eos, qui rem et importuni­tatem temporis cum iudicio perpenderint, nostrum hoc consilium non solum non vituperaturos, verum etiam calculo suae rationis probaturos. Jam ergo regno per inducias bonorum principium a motibus aliquantisper respirante, synodum indicendam esse statuimus ad dominicam Iubilate, hoc est 10. diem proxime imminentis mensis Maii, ne diabolus perpetuus et implacabilis electorum inimicus, sibi blandiatur, pergatque mala malis accu­mulare, neve speculatores in aede domini e sua stationo (telis suis ambitionis, invidiae, elationis, simulationis et detractionum veneno imbutis petendo) deturbet, ne item amarissima sua lolia in agrum domini iam secure seminet. Conveniemus autem Deo iuvante et intentionen nostram clementer promovente, in oppidum Német Újvár sub tutela et protectione gratiosissimi nostri patroni spectabilis ae magnifici domini Francisci de Battyán, cui vitae longitudinem et prosperitatem communi voto precamur. Hortamur ergo et rogamus fraterne vestras dominatio­nes reverendás, ac offici ratione serio mandamus sub poena in articulis'posita, ut sine renitentia et calvae excusationis velamine, in loco praefato, et die praefixo interessé velint, ac studeant: facturae Deo gratissimum, ecclesiae ipsius utile, nobis amica gratiarum actione referendum officium. Ordinandos licenciatos similiter adesse volumus, sub poena privationis indultáé licentiae. Kectores quoque scholarum et aeditui solito more intersint. Deus author pacis et concordiae protector ecclesiae conservetur vestras fraternitates in tranquillitate conscientiae, libertate officii, et mutuo dilectione Amen. Datum Weszpremii, 2. Április, anno salutiferi partus 1620. Vestri in dominó fratres Stephanus Pathay, Joannes Paulides Kanisaeus, superintendens. minister ecclesiae Papensis senior, coetusque ecclesiastici nótárius. Epistola venerabilis domini Superintendentis ad Kanisaeum de Synodo. Tibi Charissime, cum tuis omnibus gratiam a Deo, per dominum nostrum Jesum Christum, et vitae utriusque felicita­tatem precor optans!

Next

/
Oldalképek
Tartalom