Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.
I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.
Literas tuas, una cum domini Stephani Tolnai scriptis, in quibus fideli sedulitate suggeris ea, quibus meditendis animus meus ad sudorem usque erat et est occupatus accepi. Tu quidem tili officiose mones atque ut id ipsum saepius facias rogo: sed proh dolor, multis laboribus et temporis onere victa, doloribusque continuis fatigata senectus, ad ea omnia expedienda, quae officii gravitas et necessitatis celeritas exigit, nimis lenta est. Natura enim corrigi quidem per assidua exercitia, sed mutari, vel negari non potest. Volle mihi adest, sed ipsum posse in corpore meo non sentio. Video dilecte fili, distractiones animorum in iis, quorum unum cor, unum corpus, una anima esse debebat, videó inquam et etiam lacrymis et gemitu fero ; sentio invidiam, semen diaboli, in agro Domini, ad suffocationem probi seminis, violento modo crescere, nec me latét ambitionem in quibusdam sat praesumptuose militare, seditionisque semina in agris concordiae impudenti diligentia spargere, sed novit dominus viam iustorum, iter autem impiorum, ambitiosorum, et seditiosoruni peribit. Ergo rogemus dominum exercituum vigilantissimum illum patrem familias, ut aprum in medio vineae suae lascivientem, vites eruentem, et palmites veri illius vitis ore spumanti denteque frendenti discutientem, vel compescat, vel extra sepem vineae propellat. Rogemus communi voto coniunctisque gemitibus, ut animos suorum conciliet, spiritu unionis et cathena charitatis, membra corporis Christi arctissime colliget, levet et protegat adversus omnia sathanae molimina. Nec dubito, quin Deus et pastor ecclesiae suae faciat adversarios universitalis nostrae, ac dissipet infametque consilium ipsius Achitophel. Nos sequamur consilium domini praevium vocationis nostrae. Tuum consilium tili, de loco et tempore synodi, mihi piacet; idem ipse quoque consilium agitabam animo, quod accessione tui consilii firmatus sequendum proposui, Deo viam aperiente et moderante. En itaque quatuor pária convocatoriarum ad te mitto, quae tu subscriptione tua, de more munita, mature proferri eures, ad dominos seniores: ad dominum Casparem unum pro exemplar transmisi, nihilominus oblata aliqua occasione, tu quoque seripto brevi, illum edoceas, et moneas, ne aliquo modo frustremur. Sed quid? de futuris meditor praesentem autem corporis imbecillitatem ambigua spe fero. Pungitivus dorso meo infixus dolor laethali amaritudine in dies magis ac magis, spirandi libertatém premens, diuturnioris vitae usuram, mihi negare videtur, nisi Deus, ex immensa sua misericordia, inclinatam vitae meae spem erigat et potenti sua manu restituat. Tibi, dum spiro gratulor. tuisque omnibus affectu chari-