Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.

I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.

déri et excuti postularet: Andreas lingvae suae fraenum extexens, nullo consistorii authoritatisque senioralis habito respectu, coepit contra suum seniorem frendere, fremere, murmurare. Emissis ergo ipsis, hoc est tum seniore actore, tum Andrea reo ex consistorio, tandem, longam post discep­tationem, contra Andreám deliberatum, pronunciatumque est, ut propter eam futilitatem, quod suam operám pollicendo, et promisso non stando, aliquot ecclesias fefelliset, et quod sine scitu et promissu senioris sui Kupinum commigrasset, dimidii anni ab officio suspensione puniatur. Audita hac Andreas synodi deliberatione, tantum abest ut se ecclesiae, ministri benignae, supplicem praebuisset, ut potius contra venerabilem dominum Superintendentem, et omnes in consistorio existentes, coepit verbis inhumanis detonare : vos, inter caetera inquiens, ministerium meum mihi non dedistis, ideoque nec etiam illud mihi auferetis. Quemadm* dum mihi nihil dedistis; ita etiam nihil auferetis. Cumque hac improperiosa vociferatione furi­bundus templo excedere, domumque se proripere vellet, contu­macia hominis tarn protervi dominus Superintendens motus, ex consensu totius synodi, curavií eum reduci, minitans ei gravem ob hanc inhumanam intractabilitatem animadversionem, fore nempe, ut ubi templo exiretur, pedes ipsius ferro impingeren­tur, atque adeo ipse captivitate domaretur. Advertit Andreas serio rem agi, minasque istas non de pelvi fulgura esse; cor­nibus ergo aliquantum demissis, coepit se supplicem praebere, propterque Christum orare, ut stupidae es crassae suae igno­rantiae et contumaciae ignosceretur, neque tam ignominiose in ipsum animadverteretur. Cumque orando nihil proficeret, et poena ipsius aliquantum dilata fuisset, adiúnctis sibi aliquot ex ministris, supplicibus literis vulgari lingva scriptis totum coetum requirendum et erga se ad misericordiam flectendum duxit. Quae quidem literae, in futuram memóriám, nec non futurae ipsius contumaciae (si res ita ferret) cautelam, huic protocollo ad verbum insertae sunt hoc modo: Alázatos szolgálatom után való imádságomat és könyör­gésemet ajánlom kegyelmednek, mint énnékem kegyes atyám­nak, püspök uramnak, és előttem járómnak, és senior uramék­nak, kegyelmeteknek mind fejenként: Hogy az Atya mindenható Istennek Szent fiáért, ki az ur Jézus Christus, és ki mindenek­nek teremtője, könyörgök kegyelmednek, mind atyámnak, hogy ne nézze kegyelmetek ellen való esetemet, és vétkemet, hanem nézze kegyelmetek az Istenhez megtérő bűnösökhöz való irgal­masságát, atyai voltát. Hogy én kegyelmetek ellen való bűnö­met cselekedetemet, szánom és bánom és igyeközöm azon,

Next

/
Oldalképek
Tartalom