Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.

I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.

in ecclesiam Kis-Komarianam, a venerando viro, dominó Casparo Nagy, eiusdem ecclesiae pastore et seniore introduci posset; quae visitatio ex (post Dei benigni paternam benigni­tatem) singulari patrocinio rarissimi patroni Domini Stephani Sárkány, suo effectu non omni caruit. 5. Synodus fratrum nostrorum ultradanubianorum gene­ralis in Örmen, 13., 14. et 15. Septembris celebrata, cui vene­rabilis dominus Superintendens noster, et Joannes Faulides Canisaeus interfuerunt; in qua rarae eruditionis vir, dominus Paulus Seraphyn, rector scholae Papensis (cum aliis aliquot) ordinatus est in ministrum ecclesiae Fülekianae; idemque civi­tatem Papensem emigravit 25. die Septembris, Fülekinum commigraturus. 6. Captivitas Georgii illius Csegledii, quem generosus dominus Stephanus Sárkány capitaneus Kis-Komariensis ali­quandiu apud se in vinculis cletentum ex imperio generalis Capitanei, Kis-Komarino Weszpriminum ad dominum Super­intendehtem, ut iudicem ipsius competentem, per manus mili­tum miserat; dominus vero Superintendens Papam secum adductum, ob innumera eius flagitia, ipsum in arcem Papensem in custodiam magistratus usque ad tempus generalis nostrae synodi (in qua degradari iure debuisset) conservandum tradi­derat: qui in arce, in gratiam dominae magnificae, relictae magnifici domini Stephani Thörök p. m., ubiquisticae factionis mulierculae, helveticam confessionem pseudo-lutherana com­mutavit, ob idque vinculis per eandem dominam exemptus, libere (clancularie tarnen) dimissus est. Csegledius nostris Semper sit finibus exul. Epistola convocatoria in Synodum. Fidelibus orthodoxarum Christi ecclesiarum ministris, Helveticae Confessionis vinculo nobis coniunctis, salutem et gratiam in Domino! Venerabiles domini, et fratres in Christo charissimi, temporis opportunitatem invitamur, et ecclesiarum necessita­tibus urgemur. ut Synodum (quam non sine displicentia in hoc tempus profrahere sumus coacti) convocemus : ubi singuli sua gravamina in grémium ecclesiae exfundant, ac coetus suos, quibus praesunt, a molestiis, quibus Semper exercentur, aliqua ex parte liberent. Itaque confluendum esse statuimus ad primam proxime imminentis mensis, Novembris, diem Omnium Sanctorum titulo celebrem, in oppidum Sancti-Laurentii ad Gemmeum fluviolum Hortamur ergo vestras fraternitates, et

Next

/
Oldalképek
Tartalom