Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
I. A Poprádon felyűl levő szepesi egyházmegye kánonai 1550 körül
CAPITULUM XIII. De concubitu illicito puniendo. Concubitus illiciti ante solennitatem nuptiarum facti, publice severeque puniantur, cum verbis, tum mulctapecuniaria, ut pietas honestas et ordo servetur cum castitate. CAPITULUM XIV. De gradibus consangvinitatis vitandis. Gradus consangvinitatis in quantum fieri potest vitentur connubiaque intra quartum inclusive prohibeanlur, tarn in consangvinitate, quam in affinitate. CAPITULUM XV. De raptu prohibito. Prohibiti sint raptus virginum aut viduarum, quia in connubiis legitimus debet esse consensus. CAPITULUM XVI. De consensu parentum in matrimonio ineundo. Matrimoniu ii liberi contrahant cum parentum voluntate et consensu. Uti autem parentes liberos nequaquam cogere debent ad coniugia imprimis ingrata, ita nec debent impedire coniugia legitima, nisi adsint causae graves et probabiles. CAPITULUM XVII. De sponsaliis clandestinis. Sponsalia clandestina sint prohibita ut avertantur errores et lites. CAPITULUM XVIII. De divortio. Divortium facere ex privato iudicio et arbitrio omnino vetitum esto. Quia haec res probatissimis consistoriis, magnum negotium facit. Caute ergo ministri agant, et rem usque ad conventum differant, ubi quoque nihil subito decidi potest sine eius loci magistratus consensu, ad quen maxima ex parte negotium devolvitur. CAPITULUM XIX. De non tolerandis sceleratis. Aduiteri scortatores, desertores, periurii sive an fideles, qui dicente Apostolo, virgines et viduas fallunt, et alii scele-