Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.

XXXIII. 1617 május 1-én Köveskuton tartott zsinatra, vitatkozásra hívja Pathay az ubiquitarius Zvonarits Mihály sárvári lelkészt. Ennek előzményei.

De provocatione a nobis Michaeli Zvonaricio oblata. Synodi istius celebrationem praecessit solennis ad collo­quim provocatio eiusdemque denuntiatio, quam venerabilis dominus Stephanus Pathaynus superintendens noster, totius ecclesiae consensu, contra Michaelem Zvonaricz Sárváriensem, ubiquitariae factionis seniorem primarium adornavit, quam precium opere mihi fecisse videbor, si summatim, memóriáé ergo, huic protocollo interveco. Occasio provocationis istius talis fuit. Anno 1613. mense agusto, Michael Zvonariczius conscripserat de Coena Domini brevem quandam Isagogen, in forma quaestionum et responsio­num: eius libelli in quaestione decima quarta, quinta et sexta, superstitiosum hostiam missaticarum in sacra coena usum, rationibus sat elumbibus statuminarum fuerat conatus. Libellus ille non quidem typis, sed scripto evulgatus, cum multorum aliorum, tum etiam admodum venerandi senis, domini Stephani Tolnaey, ministri ecclesiae büiensis sincerissimi, hostiarumque, atque ad eo caeterorum in sancta eucharistia abusuum oppugnatoris acerrimi, in manus incidit. Is super eo, quod minister, qui coeteroquin se evangelicum salutari gaudet, institutione servatoris Christi reiecta, humanas ad inventiones tarn mordicus defensitaret, ecclesiaeque ex atra et teira Babilonis Idolomania ad perspicuam evangelii lucem traductae obtrudere adniteretur, zelo accensus, adornavit breve quoddam scriptum in familiáris epistolae, schemate, in quo erroneam eam Zvonaricii de hostiis missaticis opinionem luculentis-simis Scripturae Sacrae testimoniis confoedit, confutavit. Scriptum illud Tolnaey, postquam in manum Zvonaricii devenisset, homo menüs, hac in parte caecitate furens, potuit sibi nec imperare nec temperare, quin atrocem in Tolnaeum calamum stringeret: Emisit ergo anno 1615. 12. et 13. maii scriptum dirissimorum convictiorum, crassissimorum mendaciorum, et putidissimarum calummiarum plenissimum, in quo non tantum antagonistae suo Tholnaeo, verum enimvero omnibus nobis in hac superiori Hungária habitantibus ministris orthodoxis virulentae suae lingvae acie existimationis et religionis iugulum petére voluisse vis'us est. Seribit nos sacramenti perdas, Arianismi et tur­cici seminis seminatores, jndignos, quos rerum domini intra pomoeria regni Hungáriáé tolerent, et nescio quae alia infanda et nefanda. Non túlit hanc hominis tarn impense impudentis proterviam venerabilis dominus Stephanus Pathay superinten­dens noster, sed communicatis cum senioribus et caeteris symmistis consiliis, ipsum ad colloquium, publicam in synodum, evacandum et provocandum esse censuit, ut ibi, coram multis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom