Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.

XXI. Az 1603. évi murányi zsinat kánonai

finaliter impiis, honesta sepultura negetur ab ecclesia non a pastore solo. Fletus immoderati vel potius ululatus, circa funus vitentur. 1. Thes. 4. CAPITULUM V. De scholis et recloribus earum. 1. Juxta templum habeatur aedificium scholae propter iuventutem erudiendam, quae est praecipua et purior pars ecclesiae. 2. Ubi est pastor ecclesiae et aedificium scholae ibi alatur rector, seu praeceptor puerorum ex deputatis proventi­bus quos nemo alius ad se pertrahat. 3. Rector scholae a pastore principaliter suscipiantur, a quo cum idoneus censetur postea commendetur populo, et stipendium constituatur. 4. Subsit autem rector scholae pastori suo cui reveren­tiam et obedientiam debitam, publice et privatim exhibeat. 5. Sholae, quia sunt adminicula ministerii, rectores dili­genter adiuvabunt pastores suos in templo canendo et sub­serviendo, in aliis rebus. Quae autem pastorum sunt propria officia ut baptismum administrare et alia ab iis totaliter abs­tinebunt. 6. In schola dent operám ut pueros habeant, quos in literis pietate et moribus, fideliter informent. 7. Non exerceat rector in schola cauponam aut merca­turam, nec compotationibus indulgeat. 8. Rector scholae alicui iniuriam faciens, accusetur, non coram iudice, sed pastori suo. Is eum sobrius admoneat, et castiget ne amplius faciat, eumque cum adversario suo quan­tum fieri potest, in gratiam redigat. Sin rector scholae obedire nolit. accusetur, coram superintendente. 9. Ut honeste venit, ita honeste discedat rector, non ex levitate completus, sed suo termino completo. 10. Immorigeri et rebelles, fuci et potatores, scholasque de decorantes, eiicientur pro merito pios vero et utiles tam­quam membra sua fovebit et promovebit pia fraternitas nostra. CAPITULUM VI. De matrimonio et nuptiis. 1. Matrimonium liberi contrahant, cum parentum volun­tate et consensu, ut autem parentes liberos nequaquam cogere debent, ad ingrata coniugia, ita nec debent legitima coniugia

Next

/
Oldalképek
Tartalom