Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.

XXI. Az 1603. évi murányi zsinat kánonai

impedire, nisi adsint caussae graves et probabiles. Scriptum est enim. 2. Clandestina autem sponsalia absque piorum parentum consensu, sint prohibita 3. Raptus virginum et viduarum sint prohibiti quia in connubiis legitimus debet esse consensus. 4. Virgini nubere, intra annum 15. sit prohibitum, quia in coniugio iusta aetas requiritur. 5. Gradus consangvinitatis, in quantum fieri potest viten­tur. Connubia autem intra gradum quartum inclusive prohibean­tur, tarn in consangvinetate, quam in affinitate. 6. Novi coniuges, ante solemnitatem nuptiarum de more proclamentur, propter praeces, et errores vitandos. 7. Veniant et ad confessionem, in quam examinentur, priusquam coenae Domini participent. 8. Copulatio ante promulgationem fieri non debet, nec eadem nocturnis temporibus. 9. Choreae non ducantur nisi de die, idque cum consensu senatus ibidem. 10. Concubitus illiciti ante nuptias facti a magistratu puniantur publice ut caeteri timorem habeant pietasque, cum honestate et castitate servetur. 11. Aduiteri, scortatores, desertores et alii scelerati in vicinioribus locis, non ferantur, et propter talia scelera alibi eiectos, nemo hospitio suscipiat. 12. Divortium facere, ex privato iudicio omnino prohibi­tum esto. Caute igitur pastoribus invigilandum est ne huius­modi sceleribus conniveant, quia haec res, etiam probatissimis consistoriis, negotium facit. Ergo rem ad conventum fratrum differant, ubi quoque, nihil decidi tarn subito potest, absque loci eiusdem magistratus consensu, ad quem maxima ex parte negotium devolvitur. CAPITULUM VII. De vita doctorum et auditorum. 1. Quilibet fratrum, sit intentus, in vicinum suum, et si deprehendit eum peccare aliquid fraterne admoneat, et resi­piscat Matth. 18. Nec eum diífamet, coram plebeis. Sit et quilibet intentus, in se ipsum, ne alios doceat, et ipse repro­bus fiat, sed sit typus fidelium. Evitet levitates, offendicula, lusum foliorum, tesserarum, pyramidum, ebrietatem. Eph. 5. 2. Pastores suae vocationis opera faciant. nec se se admisceat alienis, non exerceant mercaturam alienam, vecturam cauponam, neque plebeis se se nimis familiäres faciant. Egyháztörténeti Adattár. VII. 8

Next

/
Oldalképek
Tartalom