Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.

XXI. Az 1603. évi murányi zsinat kánonai

10. Missa sine communicantibus, non celebretur nequa alia, quam vernacula lingva, ut astantes intelligant 1. Cor. 14. 11. In administratione coenae, hostia, neque supra caput elevetur, neque versa facie populo monstretur. Canon missae intermittatur 1. Cor. 11. Ego accepi a Domino, quid et tradidi vobis. Praefatio in solemnitatibus testorum conatur. CAPITULUM IV. De ceremoniis et ritibus. 1. Nulli pastori liceat, in sua ecclesia mutare absque consilio et consensu aliorum pastorum et senioris, in cerimoniis aliquid proprio arbitrio mutare. 2. In peragendis sacris utatur sacerdos vestibus ecclesiasti­cis. Véstem albam, seu angelicam nemo abiiciat sub mulcta. 3. Consecrationes impiae aboleantur, ut sunt aquae, cerae, candelarum, pernarum. Requiratur autem magistratus, ut cir­cumgestationem imaginis crucifixi in die paschae complosionem campanarum contra tonitrua et similia pro sua auctoritate prohibeat, et tollat. 4. Superstitiosa et idololatrica festa fictiorum sanctorum aboleantur, in ecclesiis autem repurgatis recepta festa pie observentur, de his vero constituetur certus catalogus. 5. Introductiones puerperarum observentur non super­stitiose, ut mortuae puerperae introducantur, sed vivae admo­neantur, ut agnoscant beneficium Dei eique gratias agant et infantem pie aducare studeant Ephes. 6. Convivia puerpera­rum, ubi non ábrogari possunt tarnen moderate et pie fiant ut Genes. 21. Cap. 6. Tempore Quadragesimali, reiicimus prophanam cantio­nem, salve regina mater misericordiae: pro qua ante exer­citium Cathechismi cantetur, salve rex Christi, vel latiné prop­ter scholasticos, vel vernacula lingva. 7. In enceniis, diebus Dominicis, ne quicquam ante fores templi, vel in publico foro vendatur, donec sacra in templo peracta fuerint: contra facientes punientur, cerae libra una vel duabus. 8. Vespertinae preces diebus sabbathi observentur Psal­mis consvetis tractim decantatis. Hymni vitiosi corrigantur. 9. Sepultura mortuorum sit pia. Funera cumpulsu campa­narum et cantilenis, tamquam exuviae Sacro Sancti deducan­tur, cum honesta pompa. Quae omnia sunt recordatio et typus tubae archangeli et resurrectionis mortuorum. Et Augustinus ait: Sepulturae officium, bonae vitae testimonium est. Ergo

Next

/
Oldalképek
Tartalom