Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

2. Adalékok a szepességi reformáczió történetéhez. Wéber Samu

carebit illud sua reinuneratione. Pietas enim ad omnia utilis est, habetque promissionem tarn futurae quam praesentis vitae. Neocomii anno 1604, 12 martii Reverendissimae et Illustrissimae Dominationis Vestrae servus humilimus M. Joachimus Goltzius Senior 24 Regülium in Scepusio. 1 f) Érseki látogatás a Szepességen. (1604.) Adventus Archiepiscopi in Scepusium. Eodem anno 1604. 11. sept. Reverendissimus Illustrissi­mus Dominus Archiepiscopus, Dominus Martinus Pette de Hettes, Locumtenens ex Posonio venit in Capitulum Scepusien­sem, cum alio quodam Episcopo Tinniensi et quibusdam fer­nitis. Hujus adventu nunciato, postridie per litteras Leutscho­viam voco Reverendos viros, Dominam Mathiam Popradiensem et Joannem Erythraeum Durandensem, pastores. Ipse quoque eodem die Leutschoviam pergő, assumptis Reverendo viro Domino Martino Petro Zablero Leutschoviensi et praedictis duobus pastoribus, 13 sept. Varaliam pergő, circiter octavam matutinam cum illis Domino Elia Danielis Varaliensi in Capi­tulum ascendo, ad excipiendum Archiepiscopum. Ibi primum quisbusdam primariis Archiepiscopi Ministris, ad parandum nobis aditum, munera offerimus. Balthasaro Diak duo cochlearia argentea, Thuri Ferencz item duo, secretario talerum integrum, cum aureo Ungarico. Mox Balthazar Diak ad Archiepiscopum ingressus, nos adesse, et Reverendissimum convenire velle, nunciat; admitti­mur statim. Intromissi, paucis Reverendissimum, impetrata prius loquendi venia, excipio, de adventu gratulor, ut ejus adventus toti patriae, nobis et ecclesiis nostris salutaris sit praecor; gratias ago Deo, qui hactenus Reverendissimum ipsum incolumen conservaverit, votum addo, ut inposterum etiam 1 Matricula XXIV Regalium Pastorum Moleriana et Jantschiana, seu registrum Fraternitatis Venerabilium Dominorum 24 Plebanorum in Scepus, in se continens Recepta, Data, Exposita, Acta in omnia Facta ejusdem laudabilis Fraternitatis, ordinatum per Honorabilem Dnum Lau­rentium Hyldebrandi de Wagendrössel, pro hunc Plebanum in Iglo et Seniorem Fraternitatis, cum suis Consenioribus, videlicet Dno Andrea de Odorino, Dno Stephano de Palmarum, ab anno Dominicae Incarnatio­nis 1520. Charitas Fraternitatis maneat in vobis Hebr. 13. Pag. 882 ...

Next

/
Oldalképek
Tartalom