Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.
2. Adalékok a szepességi reformáczió történetéhez. Wéber Samu
eundenr conservet. Deinde ipsi quoque gratias ago, quod hactenus sub ipsius Episcopatu pacifice nobis vivere et docere incorruptum verbum Dei licuerit, rogo ut idem quoque postmodum nobis liceat. Nostram enim doctrinam ex solis Prophetarum et Apostolorum scriptis petitam esse. Tandem nomine Fraternitatis offero ei poculum illud, cujus supra facta est mentio ; Bonosas octo et Urogallum (hunc emimus den. 60, illas quindennis nummis). Tabellaro ad emendum praedictas aves in montanas exmisso, Dnus Elias dedit nummos 15). Dno Eliae reddidi omnia. Ubi dicendi finem fecissem, jubet nos singulos manum porigere. Deinde breviter nobis in hoc respondit modo : Gratum sibi, quod convenire et excipere eum voluissemus, munus laeto et amico se accipere animo. Brevi se exploraturum, an nostra doctrina ex scriptis Prophetarum et Apostolorum petita sit. Constituisse Visitationem ecclesiarum nostrarum instituere, ideoque a Rege Poloniae, cum in politicis, ut sibi in spiritualibus, suprema in hac regioné sit potestas, mandátum impetrasse, hoc ipsum jam Comiti 13 oppidorum exhibitum et fortasse nobis et lectum esse. Velle itaque brevi ecclesias visitare et reformare et quidem juxta normám Tridentini Concilii, ac Varaliae initium facere. Ad haec ego: Nos istud Deo et ipsius Reverendissimae et Illustrissimae Dominationi Vestrae committere, cum vero divino protectioni commendare. Ipse vero postquam se excusasset, quod per corporis infirmitatem nos in prandio retinere non posset, pacifice nos dimittit. Dimissi discendimus in paroecia Domini Eliae prandimus, sumptuque proprio, quisque domum proficiscimur. 1 Exmissio Archiepiscopi Martini Pethe de Kettes ad opprimandos Evangelicos. Sigismundus Rex Poloniae misit Pethe Archiepiscopum Calocsensem in cujus Dioecesi ecclesiae XIII oppidorum esse dicuntur, ut visitationem instituat, et catholicum statum restituat. Datum Cracoviae 1 aprili 1604. Sigismundus Rex. Joannes Rogoznitzky} 1 Matricula Moleriana ... pag. 894 . . . 2 Matr. Mol. fol. 'SI, pag. a.