Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

4. Adalékok a felsőmagyarországi ev. egyház történetéhez. Földváry László

V. Caussas omnes, quas Spirituálé forum sólet ventilare, spiritualibus quoque iudiciis permittimus absolute determinan­das ; ut sunt: Caussae Matrimoniales, Clericorum, Diaconorum, Scholarum, Studiosorum, Conjugum Clericalium, Orphanorum eorundem. Nisi forte si quid obvenerit, ut sit in iis opus poli­ticis Delegatis Judicibus quoque aliquid determinare: eorum quoque auctoritati — sicuti et in Ecclesia veteri — nunc etiaúa honor est habendus, et negotiorum horum inspectio eis communicanda. VI. Nullius Ordinis et eminentiae homo, Ecclesiastica bona, reditusque Ecclesiasticos, Parochiales et hospitales rapiat, occupet et abalienet, quin potius indebite occupatos, detentos et possessos quoque restitutum eat, nisi manifesta Domino­rum Terrestrium praerogativa Juri'suo quidpiam ex his attri­buenda esse svadeat. Cautum tarnen deinceps esse volumus, ne quispiam subditorum insciis et non consentientibus Dominis Terrestribus, de immobilibus bonis, demtis exstirpatitiis Terris et pratis, laboré proprio acquisitis, Testamenti Titulo, Eccle­siis aut Scholis legare quidpiam audeat, ob tollenda Domino­rum Terrestrium et haeredum eorum ea incommoda, quae in densissima operati operis meriti caligine et purgatorii ignis larvatica formidine suscitata, ne hucusque quidem a culpa et eriminis reatu sunt in plénum vindicata. VII. Domini Patroni, et Parochiani Arendatores, etiam Pastoribus suis vel Ministris Ecclesiae, in Decimis, Quartis, Sedecimis quoque tam frugum, quam vini, etiam agnellorum, apum, melis ac Sabatalium proventibus, ullum damnum ne inferant, neque eos qualibuscunque legitimis reditibus privent. VIII. Sicubi mos habitus hactenus fuit, quod de Alodia­turis, Seminaturis, et Praediis Magnatum et Nobilium Decima cesserit Pastoribus: vetare minimé possumus, ut ibi Decimae deinceps etiam illis commode non praestentur, sed in Legem quandam Universalem hoc trahere, cogereque vel Magnatem vel Nobilem quemquam, ut hac tali ex suis Seminaturis Deci­marum solutione ipsis sit obstrictus, pluribus de causis impe­dimur. Nihilominus tarnen, ut pietas et gratitudo erga Eccle­siae Ministros cum amore Divini numinis conjuncta in animis Magnatum et Nobilium crescere et sobolescere agnoscitur, libenter svadeamus, ut Pastores vitae integritate et laudabili doctrina florentes, debita reverentia et honore prosequantur, ac in sustentandam rem eorundem familiärem aequa subsidia, ultra debitum etiam, pro suo unusquisque lubitu et arbitrio ex suis facultatibus hilari vultu et animo suppeditent. IX. Agriculturae, Labores, vecturae et id genus reliqua,

Next

/
Oldalképek
Tartalom