Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

4. Adalékok a felsőmagyarországi ev. egyház történetéhez. Földváry László

Pastoribus debita vitae subsidia, juxta veterem observatam consvetudinem, deinceps etiam, illis libenter praestentur. X. Doctos, frugi et officii sui memores Pastores decet assiduis librorum lectionibus vacare, seque doctiores in dies praestare. Statuimus ergo et edicimus serio, ut Parochiales aedes idonea habeant musaeola, in quibus studiorum exercitia, fumo, pulvere remoto, obstaculisque aliis remotis, cum salutis et sanitatis commodo, jugiter a Pastoribus ruminentur. Reliqua etiam aedificia, pro frugibus recondendis, jumentis tegendis, idonea a Parochianis, Pastoribus praeparentur. XI. Filiales Ecclesiae, tam Decimales, quam Metretales, contra Jura Regni Hungáriáé, a suis Matriculis seu Ecclesiis primariis, tam privilegialiter, quam longo usu conjunctis, omnino non abalienentur, aut avellantur; siquidem pro iis Diaconos intertenent, vel ipsi Pastores certis festivis diebus in eas exire, et Verbum Dei, ac Sacramentis illis servire solent. Decimae item Parochorum, quae in Filialibus Ecclesiis, etiam sub Ditione aliorum Dominorum, jure et privilegialiter ab antiquo cedunt, per ipsos Parochos in specie colligantur. Vel si ipsi non sufficiunt, Dominis Patronis vel Parochianis, iis nolentibus, aliis libere vendendi habeant potestatem. Paro­chiarum autem praefatas Decimas privilegiatas, et ab antiquo possessas, Terrestres Domini vel per se, vel per suos Prae­fectos occupare, vel pro illis solutionem accipere, et sie Pasto­res defraudare non praesumant. XII. Ne quid praeterea cum contaminatione et despec­tione Ministerii oboriatur imposterum, dignum observatu judi­camus, ne quem melioris notae praepositum, ob leves quasdam suspiciones et subtiles vitiorum notas, sede sua moveant Patroni et Parochiani, sed fraterna charitate ipsos tantisper sufferant (subportent), dum se propellendi justissimas causas aggregando, contumaci proposito nil cedentes. ipsi sibi pe­perisse coram Domino Superintendente, et Domino Tutore dignoscantur. Ita demum Patroni jure suo ab antiquo usur­pato utantur, audiantque Cyprianum Märtyrern sie docentem : „Plebs obsequens Praeceptis Dominicis, et Deum metuens, a peccatore praeposito (Ministro) se separare debet, nec se ad sacrilegi Sacerdotis Sacrificia miscere, quando ipsa maxime habeat potestatem, vel eligendi dignos sacerdotes, vel indi­gnos recusandi. Nec id praetermittere voluimus, quod si Pastor quispiam tetro ac enormi quodam scelere infantum etiam se involvat, ut gladium vel vitae privationem illo mereatur, non tarnen in eum captivandum temere est irruendum, nec latera verberibus attrectanda, nisi forte urgens quidam casus sie

Next

/
Oldalképek
Tartalom