Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

4. Adalékok a felsőmagyarországi ev. egyház történetéhez. Földváry László

quispiam Defensor ac Tutor plena cum auctoritate constitua­tur, qui illatas Ministrorum Ecclesiae injurias propulsare, imminentesque Ecclesiae clades arcere pro dignitate possit. Constituimus itaque, ut Ipse Vice-.Comes modernus, et succes­sive Protectoris et Tutoris praerogativa ornati, cum Reveren­dissimo Domino Superintendente, mutuam inter se habendo correspondentiam, in omnimodam Ecclesiam sortem ita sint intenti, ne debitis praesidiis illa destituta, ingruentibus forte injuriarum telis, incuria quadam nostra exponaíur. Ceterum si contigerit, quod adversae Religionis Persona, in gerendum Vice-Comitis officium aliquando succederet, is quia non vide­tur tute Protectoris huic muneri prodesse, tunc communi voto ejusmodi Orthodoxus. Tutor nominetur et creetur, qui hanc functionem loco illius appo'site et debite semper administret. II. Decernimus praeterea, ne quispiam Patronorum, sive Spirituálém ille velit esse, sive secularem, contra semel jam receptam atque usu roboratam orthodoxam religionem, ad suscipienda alia dogmata suos subditos cogere praesumat et attentet, Si qui ergo illa temeritate fuerint comperti, ejus Reli­gionem Pastoresque contrariae Professionis quovis praetextu et colore Ecclesiis Reformatis velint obtrudere: talium conatus, Tutores et Defensores reprimere, et immunitatem Ecclesiae conservare omni ex parte teneantur, sintque obligati. III. Orthodoxae Religionis Ecclesiae juxta Statuta Sol­nensia, per suos suorumque Comitatuum Superattendentes ita visitentur et regantur, ne Pontificii Arclii-Diaconi, vel ab iis substituti, illam Jurisdictionem et potestatis praetensionem in hac visitatione sibi uspiam arrogent. Quibus quidem vel man­datis etiam instructis, temereque huic negotio in praejudicium Superintendentum, et labem Jurium Regni inferendam insi­nuare se volentibus, Defensoris et Tutoris opera obstetur stre­nuo ac fideliter. IV. Omnes Ecclesiae, quae in Christo sunt conjunctae et fide unitae, in societatem complicatae, cum hanc liberta­tém, hunc honorem a Christo et Apostolis acceperint, ut invi­tis illis Episcopus aut Pastor dari non possit; sed illae ipsae Jus electionis liberum habeant: observandam hanc auctorita­tem, etiam nunc decernimus, et ratam habere volumus, ut Pastorum electio, vocatio et collatio, Patronorum arbitrio sub­jaceat, horumque trutina dignus atque idoneus quisque recep­tetur. Videant ergo Patroni, ut Ecclesiae Ministros non accep­tent, nisi commendationem a vita probata, fama bona, doctrina exacta, religioneque sincera ita habeant, ut docendi donum, vitae etiam exemplum laudabile in illis eluceat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom