Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905

3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele

nam vos venantur praedicatorum, quibus in ódium populi indu­cantur. Ergo cum ad te venerit, qua tu illum nostri, edocere; imo iniunge, ut se accommodet diligentius, sit sedulus" in docendo et fidelis: Ego, cum ad vos ascendero arredente tuo consilio, prospiciam, Deo volente. De Domino Magniíico ego nihil audio : tu nihil seribis, vivo inter spem et metum. Feceris gratissimum, si me de illius statu edoeueris: et rogo, ne te pigeat eius statum ad me proseribere. Bene, diuque vale, mi fili, nos valemus, laus sit Domino. Saluto tuam domum, et vitae meae socia osculo charitatis, tuam coniugem salutatum vult, saluta dominum Paulum Seraphyn similiter cum sua domo. Datum Veszpremii, postridie Ascensionis Domini. Anno 1618. Amicus et fráter in Domino sine dolo Stephanus Pathaynus. Kívül: Reverendo, eruditionis laude praestanti, et in rem ecclesiae Christi nato viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, Papensis ecclesiae ministro fidelissimo, ac districtus eiusdem seniori vigilantissimo, fratri filii loco amanter colendo. 30. Pathay István Kanizsaihoz. Gratiam et .pacem a Deo, per unicum nostrum Mediato­ren! Jesum ex animo precor. Benedictus Deus, cuius protec­tione minutus vivo, salvus ad meos redii, quos etiam incolumes laetus salutavi. Properandum mihi erat propter comitatus com­moditatem, atque ideo vobiscum ea omnia loqui, quae animo disposueram, non potuL et conclusiones comitiales, quas per vos habere volebam, ad me recipére non potui. Rogo te, ut eas deseriptas, ad me per Dominum Georgium Szilium, a quo praesens hoc scriptum accipis, mittas. Caeterum dictus Geor­gius Szili, quibusdam quos ad hoc, quod intendit, proficien­dum idoneos arbitratus est, adiunctis ad vos profectus est, rogavitque me, ut te ad promovendam ipsius intentionem, amica petitioné invitarem (arbitratus forsitan meam apud te petitionem non penitus futuram inanem) vult reconciliari Domino Keneseio. Quamobrem te, mi fili diligenter rogo, ut ipsi, rem christiano homine dignam petenti adesse velis, nec dubium mihi ullum est quin libenter et animose velis. Monendus uterque, ut ex praeconcepta illa duritie et intractabilitate remittat. Nam certo, nisi adversantium pectora, aliquid remiserint ex prae­concepta ira, nulla pax, nulla concordia, nulla Charitas constitui

Next

/
Oldalképek
Tartalom