Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905
3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele
Charitatis tuae, quae mihi semper amabilissima fűit, est et erit, lux iucundissima, quam exoptatae tuae literae mihi praeter spem in tam difficili via, hühc adduxerunt, corculum meum tot aerumnis emaciatum et defessum ex, tantis animi maeroribus. non mihil erexit, roboravit atque serenavit non nihil. Quid enim acceptius et iucundius esse potes.t, quam Candidus (qualis absque dubio tuus est) amicorum amor, qui nos, nunc literis, nunc alia ratione consolatur et hilarat optatissime? Deus ab alto benedicat tibi, mi clarissime vir, et faxit idem reciproco officii genere gratiam referre possim! Status noster praesens adhuc afflictus est: nam coniunx- mea non dum integre convaluit. nec ipse satis fausta frusiscor aura. Reverendissimus dominus superintendens noster iam diu febri laborat, carnem pene totam et sangvinem amisisse videtur: utinam non destituamur brevi, tarn optimo vivo ! Reverendus dominus Jacobus eadem, in navi versatur: nunc tarnen Deo propitio melius habet: sed unicus filius eius letifero correptus morbo decumbit gravissime : Paulus ille, in quo sola residebat cura patris. Praesens iste, quem agimus, vere climactericus extitit nobis in his oris. Sed fiat optima Dei voluntas Caeterum quid mihi de haereditate mea paterna placeat, cito determinare non possum ob mirabilem regni nostri statum : scripsi tamen aliquid matri meae cui quod optimum videtur, id faciat : vidua est, curam eius agere non potes, ideo si non totam partéin tarnen aliquam, si divendere velit, non ibo contradictum, sed omnia éx bonorum agat consilio. Posohium ädhuC Gerniani habent : nescitur quo consilio cessatum est ab oppugnatione Castra Hungarorum et Bohemorum confoederatorum : satis magna ad Szenczinum sunt posita: illius infestant castra Germanorum illa quae nos reliquaerant non sine magna ét ignöminiosa rérum bellicarum iactura. Dei miseraiio nos liberavit, iüstitia süperbia rerum confüdit. Utinam pax fiet ! in qua reducenda laborare nostri Magnates dicuntür : Utinam non, ut superiori anno ! ignem, ut dici solet, gladio re fodicent. Quícquid fiat, Deo nos cohcredamus. Egregius vir dominus Joannes Krauz Tyrnaviae non sine magno patriae ;damno mórtuus est, sepultus 9. septembris amisimus et Cregorium Literatum, senem optimum: amisimus Paulum Ewrteössium, egregium quaestorem, amisimus et alios plures. Clarissimus dominus Michael Surius Pertakini vivit adhuc vitam satis acerbam: nunc ab eö literas accepi : in quibus de pingit 'suae miseriae theatrum ; accepi literas et a Reverendo et optimo 'viro Stephano Velekino pastore Cässoviensi qui similiter aegerrime valet. Nunc nunc in schola Jobi versamur, nunc nunc poenas peccäforiim élulmus. Sed spéramus meliora post tempes-