Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905
3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele
46. Pathay István Kanizsaihoz. Salutem dico plurimam ! Dominus rector expectet mensem unum, et aperientur oculi eius, videbitque desiderabilem suae intentionis inducenda sponsa sua exitum ; si autem festinaverit, prout iam apud se decrevit, poenitentia sequetur illum nullo laboré, nulloque consolationis lenimine revocanda. Ergo, si non ultra, ad mensem exspectet. Isti sunt in procinctu, ego me concioni paro, pulsatur, pluribus agere nequeo. Ergo valete feliciter. Datum Veszpremii 6. die Julii. Anno 1621. Tuus sine dolo Stephanus Pathaynus, superintendens, manu citissima. Kívül: Clarissimo viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, ministro ecclesiae Papensis vigilantissimo etc. fratri in Domino, filii loco colendo. 47. Pécselyi Király Imre Kanizsaihoz. Benedictionem, pacem a Deo atque prosperitatem perpetuam! Literas tuas, eximie et clarissime vir, 8. septembris datas, accepi die 17 usdem mensis, quarum lectione atque relectione fateor, affectus sum varié: nam ex mentioné filiorum nostrorum, quos exilii nostri solamina iucundissima vitaque delicias fuisse, recte seribis, lacrymae novae meos persperserunt oculos. Matris honorandae luctu, quem introducis, meus luctus noviter asperatus est: illacrymasse matrem meam nostris lacrymis acerbissime, nihil dubitamus. Etenim iam experientia, tristifica vitae magistra me fatim edocuit, quantus sit philostorgiae affectus. Sed consolatio non unanos erigere debet; divini placiti, quod indubie semper optima est assidua cogitatio et pia consideratio; fides ressurrectionis certo futurae filiorum glória, quo venire melius est, quam hie in tantis malorum tempestatibus agitari, torqueri et affligi per se miseros. Qbeatos illos, qui vilae calamitosae navigium in mortis portum, qui piis malorum suorum ultima clausula est, iam religarunt appulsum! Certe vel sola consideratio temporis istius exuleeratissimi inquo maesti non tarn vivimus, quam, uteuneque vivendo morimur, et tanquam aquae in terram dilabimur, aliquid de luctu nostro decerpere potest: verum ad tuas, quae per gratae literas calamum reflecto. Egyháztörténeti Adattár. 6