Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905
3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele
demisisse: Videris autem meo nutu et consilio palum figere velle; quod in te non solum, non vitupero, verum etiam laudo. Itaque, mi fili, si meo voles uti consilio (novi enim mores hominum, et ingratitudinem expertus sum) manebis eodem loco, si auditoribus tuis taedium tui ministerii illapsum non est, mentesque non praeoccupavit, donec melioris spes affulgeat conditionis. Lini curam tuae diligentiae et industriae commissam: tarn diu dilatam, imo neglectam esse et miror et doleo: sed videó te denuo monendum esse et excitandum. Ergo rogo. si quid apud te mea valuerit petitio, ut fideliter compositum Komarinum, ad aedes Domini Joannis Szili, devehi eures, ad octavum futuri mensis Septembris diem, ut ego postridie eius diei, hoc est nona vei decima septembris illic fideli depositum inveniam: facturus rem non minus gratam, quam utilem nec foret ingratum, si mecum illic esse posses. De vestimentis autem, ubi vires conatiis responderint, non ero immemor vestri. Bene valete. Datae Veszpremii 19. Augusti. Anno 1618. Am ans vestri Stephanus Pathaynus. En claudo literas, et ad te perferendas destino; sed. quis tibi exhibeat, nescio. Nulluni enim habeo, cui tuto concredere possim. Iterum vale. Kívül: Eximiae eruditonis laude ornatissimo viro, Domino Georgio Sammaraeo, ecclesiae Jolkaiensis ministro fidelissimo, filio suo dilecto. 34. Pathay István Kanizsaihoz. Salve fili charissime ! Gratiam et vitae prosperitatem tibi tuisque a Deo per unicum nostrum mediatorem Dominum Jesum Christum, praecor ex animo. Heri hora decima redditae sunt mihi tuae literae, cum paribus literarum Domini Petri Alsó Lyndvai et Domini Stephani Tolnáéi. Quod convocatorias apud te detinueris, in eo nihil deliquisti: quod autem vanissimorum terriculamentorum, quae ab adversariis causae suae dissidentibus friguntur, respectu detinuisti, videris umbrae clypeum obvertere. Consultissime autem factum, quod fratres Trans Danubianos hac de re mature certificasti et commonuisti: si quid ab eis reseriptum fuerit, ad me sine mora transmittere ne nefigas rogo vehementer. Convocatorias sine ulteriore deliberatione, ad eos quorum inter est perferri eures, pergamus in