Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905

3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele

32. Pathay István Kanizsaihoz. Salve charissime! Sicuti me de itineris continuatione per Dominum Georgium generem meum edocueras nimirum te Vasarhelinum descendere cras, hoc est die 21. currentis mensis: id quidem consilii mihi placuerat primum, sed cognita itineris illa incommoditate, qua utrique nostrum plus remorae, quam compendii accerseretur, muto sententiam. Ergo tu cras descen­das recta Tapulczam Illic conveniemus, Deo volente. Eo ego cras meo curru devehar: ibi de remittendo curru conductitio consultabimus: sic arbitror et utilius et compendiosius iter nos habituros. Dominus Stephanus Körösi iam certior de suo statu factus, ad nos veniet; sed exspectato primum dominó rectore, sine cuius salutatione pedem movere nec debet, nec vult. Unum est, quod tuo laboré, et fideli intercessione perficiendum censuimus, ut scilicet apud Dominum Basilium Fölső instes per habitatiuncula illa, illi concedenda tantisper, dum in schola cubiculum illi parabimus. Scio autem bonum virum non gravatim, per commodo ecclesiae nostrae gratificatur: tempore ab ipso praefigendo, currus per devehenda ipsius recula mittetur. Tu vive felicissime et diutissime ! Precamur insuper tuae domui salutem ex animo, Dominum Paulum Crackaium hospitem meum dilectum, meo : coniugem ipsius meae familiae nomine salutatos volo tuo ore. Datum Veszpremii 20. Junii. Anno 1618. Fráter in Domino, et amicus sine dolo Stephanus Pathaynus. Kívül: Keverendő, solidaeque eruditionis laude Celebri viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, ecclesiae Papensis ministro fidelissimo, nec non districtus eiusdem seniori vigilan­tissimo, fratri in Domino dilecte, et filii loco observanter colendo. 33. , Pathay István Samarjai György jókai lelkészhez. Salutem et gratiam in Domino! Charissime fili, Domine Georgi! Literas tuas 3. Augusti scriptas sed fortunae com­missas 17. Augusti accepi. Vos salvos esse plurimum gratulor : et precor, ut diutissime viventes, bellissime valeatis. Valeo et ego cum iis omnibus, qui mecum sunt; laudetur protector vitae meae Deus. Seribis, mi fili, te iam annuae navigationis pertum apprehendisse, sed nondum ad hybernandum anchoram

Next

/
Oldalképek
Tartalom