Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905

3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele

PATHAY ISTVÁN ÉS KANIZSAI PÁLPI JÁNOS LEVELEZÉSE. 14. Pathay István Kanizsai Pálfi Jánoshoz. Salve Charissime! Quanta itineris difficultate, molestia, taedio, et iumentorum laboré hoc iter perfecerim, exprimere nequeo. Laudetur Deus, salvus tamen hei ad vesperam, meis restitutus sum: salvam reperi domum meam. Te quoque, cum tuis, salvum esse gratulor, íieri percupio. Cum essem apud vos, prae redeundi sollicitudine, oblitus vernae sementis quam apud vos comparare volebam, quaeso mihi pisa hortensia, quae magna vei maxima dicuntur, cöemas, similiter et alia precium a. Domino Wolphgango accepturus, qui fideliter a te sibi com­ínissa ad me perferit. Trelcatium, si de cupitis index est, per eundem remitti volo. Novi, quod tuis auribus dignum arbitrer, plane nihil habeo. Vale cum tuis, mihi charissimis, bellissime et diutissime. Datum Veszprém 14. martii. 1615. Tuns sine dolo Kívül: Eximiae eruditionis, et verae pietatis laude excel­lenti viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, fidelissimo ecclesiae Papensis ministro, et ecclesiarum Christi circumiacentium seniori vigilantissimo. Domino et filio in Christo charissimo. Salutem plurimam dico! Volebam quoque illos aureos, ques Domino Paulo Seraphyn dandos decreveram, Domino Basilio Fölső tradere, sed ob iiiopinatum ipsius discessum, cogor alia via ad eum mittere : itaque accipies ab eo cum literis. Tuüm est diligentem operam dare, ut ad manus illius fideliter perferanduin. Bene väle. Datum Veszprém 7. Decembris Anno 1615. Tuus sine dolo Stephanus Pathaynus. 15. Pathay István Kanizsaihoz. Stephanus Pathaynus. Kívül: Eximiae eruditionis, et verae pietatis laude orna­tissimo Viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, fidelissimo ecclesiae Papensis ministro etc Domino, fratri, filii loco colendo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom