Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905

3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele

16, Pathay István Kanizsaniak. Salve charissime! Si vales cum tuis, mihi sane nihil gratius, nihil iucundius, laudetur Deus, valeo et ego. De statu nostrae ecclesiae scriberem ad te, sed differó ad commodiora tempóra, ubi Vei coram (quod maximé necessarium duco) vei per certum nuntium tecum commendari licebit. Nunc propter inopínatum tabellarii discessum haec. Incudem apud te per oblivionem, relictam trade exhibitiori praesentis chirographo. Vinum tuum Fölső-Eörsino advexi, depositum in cella Domini Basilii Fölső invenies suo tempore. Verum is, cui servandum Dominus Anyós crediderat, non satis fideliter functus est officio. Nam ab eo tempore, ex quo primum repletum dolium fuerat, nemo implendi eam curam habuit, Benedicat tibi Dominus mi fili. Datum Veszprém 23. Mártii 1616. Tuus sine dolo Stephanus Pathaynus, manu citissima. Kívül: DoctissimO, humanissimoque viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, ecclesiae Papensis ministro fidelissimo et circumiacentium ecclesiarum seniori vigilantissimo etc Domino, fratri in Christo, filii loco semper colendo etc. 17. Pathay István Kanizsaihoz. Iterum salve Charissime! Nuper per venatam et diffi­culter nactam occasionem scripseram ad te, monueramque . ut diem aliquam quo te liberiorem putas futurum ab occupationibus ecclesiasticis, praefigeres, quo Polyaninum descenderes, ubi tecum de iis omnibus, de quibus te pio quodam zelo sollicitari videó colloqui possem. Nunc denuo per oblatam hanc scribendi occasionen te iterum rogo, me de tua mente certiorem facias et diem significes, equos quidem ad pascua emisi, sed ut mihi ipsi, ita nec iumentis procendum, ubi ecclesiarum necessitas postulat, constitus; ego cum meis valeo, te similiter valere cupio. Datum Veszpremini 27. Április 1616. Tuus sine dolo Stephanus Pathaynus. Quo maturius, eo melius, per chrirothecarum aestivalium a Domino Basilio mihi impetrato, puod involutum pappiro ad me deferri eures diligenter rogo, praecium a te, cum ex Polyan

Next

/
Oldalképek
Tartalom