Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

3. Pathay István, Kanizsai Pálfi János, Alvinczi Péter, Csatári György, Samarjay János, Csene Péter és Pécselyi Király Imre ref. papok levelei 1620—1636. (Thúry Elemér)

20. Pathai István Kanizsai Pálfi Jánoshoz. Salutem et gratiam in Domino, a Domino per Dominum precatur, suaque servitia, servitia officiosa promptitudine defert! Commodam ad te scribendi occasionem mihi etiam obtulit novi et expectati hospitii domini Francisci Domjany tuam faciem videre, salutareque cupientis, profectio; de statu ipsius, et domini Saary, ad te scribendum pluribus non arbitror. Exacte enim omnia ipsius, perspicax tua prudentia cognoscet evi­dentius. Apparet, charissime Domine fráter, te apud suam Magnificentiam, fideliter tibi de venditione domus meae com­missam obiisse legationem. Seribit enim ad me arbitror tuo rogatu adductam esse cuius seripti pária en ad te mitto. Ego reseripsi M. ut pro domo Zalonakiensi et Rohonczensi, quam ego emeram propriis meis sumtibus, mitteret thalleros centum, iussique tibi ad me perferendos exhiberi. Rogo te vehementer, quaesita occasione, ipsam adhuc monere pergas, rogesque, ne nostram hanc in sua Magnificentia .sitam spem frustrari sinat, non parvam suae benevolentiae celebrationem a meis posteris auditura. Nos, laus Deo, valemus tolerabiliter, ut tu cum tuis valeas felicissime, et diutissime, precor ex animo. Vitae tuae delicias meo nomine salutatum volo. Datum Papae, 17. augusti 1628. Fráter in Domino et amicus sine dolo Stephanus Pathainus. Kívül: Reverendo et eximiae eruditionis laude celebri Viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, fideli ecclesiae Németh­Ujváriensis ministro, ac circumiacentium ecclesiarum seniori vigilantissimo, Domino et fratri in Christo, amanter colendo. 21. Pathai István Kanizsai Pálfi Jánoshoz. Pathainus suo Canisaeo salutem et gratiam! Audio, te cum tuis bella frui valetudine, ideoque tibi ex animo gratulor: vivo et ego, gratia Dei, ut sólet senectus moveri. Nuper dominus Jacobus K. celeri manu ad me a Domjano seripsit, quod illius scriptum ad te transmittendum sum arbitratus, ex his cautior factus, vigilantius poteris ecclesiae consulere, et ingruenti malo obviam procedere, Deo duce. Jam ad manus

Next

/
Oldalképek
Tartalom