Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

3. Pathay István, Kanizsai Pálfi János, Alvinczi Péter, Csatári György, Samarjay János, Csene Péter és Pécselyi Király Imre ref. papok levelei 1620—1636. (Thúry Elemér)

deinceps coetus hic noster ecclesiasticus Cis Danubianus, com­mendatoriis instructos, erit ad vos ablegaturus: nostri, in hoc tractu, sub Christi imperatoris coelestis vexillo, contra portás inferorum militantium respectu habito, singularis Vestrae bene­volentiae sinibus excipere. sedulo (ut in hoc, iam nominato nostro tractu, ubi olim, Deo iuvante repatriaverint, ecclesiis Christi nobiscum inservituros) informare, eorumque conditio­nem, ut aliquamdiu apud vos durare, studiaque sua urgere queant, promovere paterne studeatis. Quidquid auxilii, quidquid con­silii, laboris, et etiam promotionis in ipsos expenderitis, id omne ego cum meis fratribus in nos expensum dicemus et ducemus. Et quia secus tam longe disiuncti nequibimus nomi­num meritorumque vestrorum debita a nobis celebratione atque adeo etiam precum pro vestra incolumitate ad agnum in medio throni Dei sedentem fundendarum suffragio vobis redhostire pro virili conabimur. His vos una cum vestris omnibus Deus et páter domini nostri Jesu Christi in nominis sui sacro sancti laudem, ecclesiarumque suarum emolumentum inaestimabile, nostraeque nationis decus et glóriám floridis sima in celebri­tate diutissime conservet. Datum in Kis Komár, Confinio Cani­siensium Turcarum rabiéi opposito et exposito. Anno 1636. 9ie Januarii. Celeberrimi et Excellentissimi Domini, Domini Viri Venerandi eiusdemque in Christo fidei et charitatis vin­culo coniunctus, animique synceritate deditus Joannes Paulides Canisaeus, ecclesiarum orthodoxarum in Hungáriáé superioris comitatibus Cis Danubianis existentium episcopus, et ecclesiae Kis Komarianae pastor, ob religionem ab adversariis ecclesiis in bonis Batthyania­nis habitis eiectus: civitate autem Papensi bis exclusus. 28. Kanizsai Pálfi. János dunántúli ref. püspöknekMaráczi Balázs bűi lelkész részére kiadott oltalomlevele. Salvus conductus. Joannes Paulides Canisaeus, Orthodoxarum Christi eccle­siarum in tractu superioris Hungáriáé Cis Danubiano existen­tium episcopus, nec non ecclesiae kis-komarianae minister, debita et devota salutis apprecatione solenniter praemissa. Praesentium exhibitorem, Rev. Basilium Maráczi Soproniensi in comitatu ecclesiae oppidi Bű ministrum mea (episcopi sui)

Next

/
Oldalképek
Tartalom