Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.
3. Pathay István, Kanizsai Pálfi János, Alvinczi Péter, Csatári György, Samarjay János, Csene Péter és Pécselyi Király Imre ref. papok levelei 1620—1636. (Thúry Elemér)
venia et permissum, quorundam arduorum suorum negotiorum exequendorum gratia, in partes Ultra Tibiscanas profectionem suscepisse: honesti in nostro coetu ecclesiastico respectus et famae virum esse, nihil quod homine chistiano indignum esset, in hoc itinere sibi propositum habere, praesentium sigillo meo usuali, et manus subscriptione corroboratarum tenoré, vigore et testimonio testőr: Eundemque tum in abitu, tum in reditu, piis viris, maximé autem Christi Jesu ministris, fidei nostrae orthodoxae domesticis, favore, et sicubi opus fuerit, legitimo etiam auxilio fovendum et prosequendum (Christi domini gratiosae retributionis spe interposita) officiose commendo, hasque perlectas eidem exhibenti Semper restitui volo. Datum in Confinio Kis-Komár, 10. die Januarii Anno 1636. Idem qui supra Joannes Paulides Canisaeus. 29. Kanizsai Pálfi János dunántúli püspök Tiszabecsi Tamás kolozsvári lelkészhez. De plenitudine fontis gratiae gratiam pro gratia! Venerande Domine Thoma Tisza-Becsi, fráter in Domino mihi dilecte! Reverendus fráter noster, Basilius Maráczy, secundam conventionem cum celebris ecclesiae vestrae orthodoxae Claudipolitanae primoribus ante biennium in Transylvania institutam, quod ad vos commigrare non potuerit excusatorias Presbyterii nostri superinde publico suc sigillo nostro emanatas, et ad eosdem eiusdem ecclesiae Vestrae anteambulones missas, ubi redditae extiterint, pietas tua Veneranda videre et legere poterit. Quae quidem excusatoriae quod tamdiu sint dilatae, non certe socordiae nostrae, verum etiamvero innumeris incommoditatibus, quae obicem posuere, est acceptum referendum. Non enim est aut facile, aut tutum, nobis in hoc tractu degentibus, quandoque ex oris istis literas ad vos missiculare, ne adversariis, falso de nostra vobiscum collusione, suspicandi matériám subministremus. Sed prudenti hoc dixisse satis. Te ergo per Hominis tui celebritatem, qua etiam apud nos venerabiliter vires et nites, etiam, atque etiam oro, ut hanc in ipso Domino Basilio inconvenientiam, quod suo promisso minus steterit, charitatis fraternae pallio obducere, et rancoris in eum maculam, siqua adhuc superesse videretur, tuorum auditorum exanimis, auctoritati tuae admonitionis spongia eluere et emaculare, eique ipsorum favorem conciliare benigne dignere.