Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

3. Pathay István, Kanizsai Pálfi János, Alvinczi Péter, Csatári György, Samarjay János, Csene Péter és Pécselyi Király Imre ref. papok levelei 1620—1636. (Thúry Elemér)

taphoro huic, Gregorio Újhelyi, tibi aeque ac mihi noto, ad me perferendum tradas, una cum pretio domus meae Szalona­kiensis. Domina enim Magnifica et scripto, quam apud me habeo, et te internuntio, promiserat 80. thalleros se daturam. Quid quid dederit, tollito, et dicto Gregorio tradito: omnis iniquitatis et iniuriaruni ultori Deo, siquid acciderit adversi iudicandum relinquo. Feceris mihi gratissimum, si omnem pecuniam in aureos commutaveris, quo tutius et commodius ad me perferre possit. Audivi nuper, filium meum charissimum Jeremiam, Viennae distractum esse. Oh perpetuis lacrymis deplorandam sortis humanae conditionem ! Quaeso me de ipsius statu, ipsiusque domo, siquid nosti doceas. Audivi etiam de mensali quadam altercatione, quae vobiscum adversariis Ubi­quitariis intercesserat; audivi victoriam vobis adscriptam, de qua gratulor, cum gratiarum actione, et precor, ut Deus omnipotens suo spiritu sancto spiritum induat, confirmet et zelum propugnandae veritatis in vobis augeat, hostes gloriae suae fortiter reprimat et confundat. Amen. De ademptione templi Sancti Michaelis audio litem fuisse motam, quod obtinuerint adversarii, eo quod patroni ipsorum nostros superaverint numero. Doce me, utrum de Raba Szent Mihály vel de Petersdorffensi hoc concertatio facta sit, Audivi etiam, dominum palatinum utrique partium de religionis negotio silentium, sub poena capitalis sententiae, impositum esse: haec omnia Dei arbitrio et consilio fieri, certum est, Vos interim vigilate et orate. Nostrae quoque ecclesiae, telis ten­tationum, per archiepiscopum petuntur; sed laudetur Deus, non laeduntur, excitantur magis ad fortiter resistendum. De his satis; plura ex dicto grammotophoro cognosces. Unum adhuc peto, de statu ecclesiarum vestrarum edoceas me. De D. Czegledi, quem ego opinionem mortem ßaa^aviac, mea discessu solatum iri, audivi morti vicinisse fuisse, de ipsius­quoque statu, an vivát, vel mortuus sit ? me doceas. Cum una fueritis in synodo, si me amas, saluta fratres omnes ecclesiae ministros. Oremus pro invicem. Vale felicissime, vive diutissime, milita fortiter! Datum Belénesii 16. maii 1631. Memor amans­que tui Stephanus Pathaynus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom