Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

3. Pathay István, Kanizsai Pálfi János, Alvinczi Péter, Csatári György, Samarjay János, Csene Péter és Pécselyi Király Imre ref. papok levelei 1620—1636. (Thúry Elemér)

ecclesiae modernae necessitatis speciali respectu, petitioni eiusdem per legatos praesentium exhibitores tibi proponendae, benigne annuere, eosque cum relatione plausibili ad suos redire facere non dedignere. Facturus dubio procul rem ipsi cum primis servatori Christo gratam, et gloriosam, eiusdemque huic ecclesiae saluberrimam, nobis autem totique nostro presbyterio omnibus charitatis christianae officiis, in similibus, pro virili reddendam, redhostiendam et recompensandam. Plura ex legatis ipsis viva voce, quibus te pro candore et humanitate tua incredibili, íidem adhibiturum, plane nihil diffidimus. His dilec­tissime nobis in Domino fráter, Deus pacis et dilectionis sit tecum, et dirigat cor tuum in charitate, et patientia Christi, tuisque laboribus sanctis in regimine ecclesiarum, tuae fidei concreditarum in dies exantlandis benedicat quam clemen­tissime et cumulatissime, Datum Papae in Generali nostra synodo, 25 die Junii, Anno Messiae exhibiti 1625. Vene­randae Tuae Dominationis Amici et Fratres in Christo devinctissimi: Episcopus, Senior es conseniores, atque adeo Tota universitas ministrorum helveticae confessionis in synodo geyierali Papensi congregatorum. 15 Kanizsai Pálfi. János Pathai Istvánhoz. 1 Tibi, Venerabiii Dominus Superintendens, Pater in Christo observandissime, una cum tuis, exordium, medium et exo­dum huiusce novi anni felix, felicius, quam felicissimum precor! Piacúit mihi, Pater eximie, ut in novi huiusce anni vestibulo, loco strenarum quasi, hasce generosi domini Eme­rici Rajki literas ad tua subsellia demisse transmitterem. Literae ipsae, quas his meis involvi, cuius sint argumenti legendo advertes. Bonus vir ille, qui eas scripsit, quod zelo gloriae Christi promovendae ferveat, ex oratione, indubia 1 Úgy a Magyar Nemzeti Múzeumi, mint a dunántúli egyházk. levéltárában levő példányon ezen czímjegyzés olvasható : Literae Cele­berrimi ac Doctissimi Domini Joannis Paulidis Canisaei ad Venerabilem Dominum Pathainum episcopum, de ecclesia Nemet-Ujvariensis statu, cum post Vener. Dom. Emerici Beythe mortem ministro vacare coepisset.

Next

/
Oldalképek
Tartalom