Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

3. Pathay István, Kanizsai Pálfi János, Alvinczi Péter, Csatári György, Samarjay János, Csene Péter és Pécselyi Király Imre ref. papok levelei 1620—1636. (Thúry Elemér)

mentis indice, saíis eliquescit. Quod tarditatem nostram in procurandis ecclesiarum profectibus miratur merito profecto. Quod autem totum accusationis suae robur et nervum vide­tur contra me dirigere, illud sane facit merito. Videtur ipse mi aliquid arrogare, idque bono dubio procul zelo, quod ego (etiamsi non, ut dicitur, ultra crepidamj sine censoria lividorum quorumdam virgula, si vel maximé vellem, mihi ipsi arrogare neutiquam possem. Illico enim mihi oggereretur (ut oggestum est etiam) me pingvis de more olei humidae aquae superrima­tare (fölyül lebeg mint az olaj a vizén). Membrorum capiti subglutinatorum unum ego sum. Quäle et quantum sum Deus optime novit, ego certe non novi, illud unicum apostolo de me ipso novi et scio, quod gratia Dei sum, id quod sum, ideoque ipso invocato eniterer quam lubentissime ne gratia eius in me fiam inanis. Cum ergo membrum sim, capite quiescente, vel eo abnuente, aut saltem non annuente, quomodo me movere queam, aut debeam, ego sufficienter transpicere nequeo. Et siquidem homines pro gratiae Christi mensura mihi donata, quidam in me quoque habent sua lumina defixa, ut ex lite­ris Rajkianis elucet, nihilominus Nemet Ujvarianae eccle­siae status cura mihi (bene quidem in communi) inspecie, nec divinitus, nec humanitus demandata est; si ingratitudine homi­num inque evangelii veritatem contemtu id demerente, corruet, corruat; si deficiet, deficiat, idquod tarnen inenarrabili meo sine cordolio fieri nunquam poterit. Ego limites officii mei probe, laudetur Deus, Novi. Tractus iste Papensis meae fidei est concreditus; hunc, quantum per Dei gratiam, potero, diri­gere conabor et curabo. Antea quidem, fretus tua in me paterna benevolentia et humanitate, nec non etiam ductus (certe) zelo gloriae Christi alas inspectionis meae. auditoribus ad me confugientibus, solebam, (fascibus tuis salvis, eorumque sine praeiudicio) etiam ad trans Rabanos quosdam extendere, non sine ipsorum commodo; quo exquisitam et gratam me operám in vinea Christi navare putabam: verum id mihi vitio potius, quam virtuti fűit dátum, mihique, me de more olei, aquae super innatare, calumniose et virulenter oggestum fűit, Unde ego quoque zeli mei habenas coactus sum contrahere, et retrahere. En itaque statum istum ecclesiae (quae a multis annis aliarum, sub superintendentia nostra existentium quasi mater, episcopatusque residentia extitit) indiscrimine ver­santem, tibi, ut superintendenti, adaperio, elucifico. Literis ipsis nostram negligentiam accusantibus, Domini Cenerosi Rajkii in speciem ad te transmissis. Diceris (hanc functionem divinitus sortitus) superintendens duplici iure ^et respectu.

Next

/
Oldalképek
Tartalom