Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XV. Az 1599. évi kisszebeni zsinat határozatai és a jelenvoltak névsora

VII. Quoacl formulám Concordiae, sigillabat eam solus pastor Leutschoviensis, ut supra memini. Sed cum eam commendarem, et librum una cum corpore doctrinae Phil. Melancht. in medium ponerem, petens, ut ostenderet errores, modestius agere coepit, dicens se eam non legisse. Cumque moveretur quaestio per doctorem Sturmium : an voluntas hominis in conversione habeat se secundum Lutherum mere passive ? Dominus pastor Casso­viensis volens meum librum Concordiae, monuit me, ut decla­ratio inde praelegeretur, quod et factum est, et declaratio, tanquam fidei analoga acceptata, nemine contradicente. Quoad vero Corpus Doctrinae, acceptarunt illud etiam duo magistri M. Ehaw, et M. Grawerus, cum audient, me quoque excipere definitionem liberi arbitrii in posteriori editione, quam iterum ipsum Strigelium reiicere probavi. Addiderunt tarnen se decla­rationem Corporis doctrinae sumere velle ex scriptis Lutheri, non Calvinistarum. Est quoque ad finem fere synodi lectum caesari Maxi­miliani mandátum ad Novisolienses, anno 1567. datum. Item literae Gregorii Bornemissae, episcopi chanadiensis anno 1570. ad regnicolas exaratae, de non ferendis Arianis et sacramen­tariis : item literae quaedam anni 1575. de M. Benedicto Iles­wano, Eperies : a pastoribus harum quinque civitatum ordinato ad ministerium ecclesiae Taliensis, quibus sicut et aliis simi­libus exemplis, probatum est, has ecclesias habere ius ordinandi ecclesiae ministros, Animadversum est, hanc praelectionem utramque placuisse tam politicis, quam ecclesiasticis, spemque fecerunt aliquam domini legati politici, quod de his rebus deli­berare velint cum suis, et occasione aliquid statuere. (A Magyar Nemzeti Múzeum 2059. Fol. Lat. III. és 1196. Quart. Lat. jelzésű kéziratgyűjteményeiből.) XV. Az 1599. kisszebeni zsinat határozatai és a jelenvoltak névsora. Decretum synodi Quinque Liberarum Civitatum superioris Hungáriáé et oppidi Saaros, celebratae Cibinii Anno 1599. 9 et 10. die Mártii. Primo iterum lecta est Confessio Civitatum Eegi Ferdi­nando beatae memóriáé exhibita, addita brevi resolutione et

Next

/
Oldalképek
Tartalom