Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XV. Az 1599. évi kisszebeni zsinat határozatai és a jelenvoltak névsora

declaratione praecipuarum partium in singulis articulis, et antithesi, in qua damnata sunt omnia impia dogmata Aria­norum, Antitrinitariorum, Anabaptistarum, Pelagianorum, Pon­tificiorum, Flacianorum, et Sacramentariorum, seu Zwinglia­norum, tam de persona, quam de Coena Christi. Deinde lectum et examinatum est scriptum seu cenfessio Lamii Germanica, missa ab ipso ad synodum nostram adiunctis litteris, tam eius, quam senatus Tyropolitani, minacibus et stomachabundis in seniorem nostrum, propter literas eiusdem, officii ratione ad ipsos datas, et demonstratum est multis ratio­nibus evidentissimis, ex illa ipsius confessione sumtis, ipsum non amplius esse occultum, qualis in ecclesia Eperiensi erat, sed manifestum et praefractum Calvinistam : Ex quibus mani­festis notis Calvinismi, non postrema est, quae scripta est, et confessiones orthodoxorum doctorum congruentes cum Augustana et nostra confessione, admodum acerbe et immodeste con­firmat. Tertio, conclusum quoque est, ut deinceps omnes prae­ceptores in scholis harum ecclesiarum, quotidie inter alias lec­tiones proponant iuventuti capita Biblica, cum monostichis M. Ludovici Hellemboldii. Quarto, praelectum est mandátum Invictissimi Imperatoris Maximiliani II. Anno 1566. quo captum erat a Solimanno Szi­gethum, ad omnes ditiones et subditos suae maiestatis missum, ut vera poenitentia et praecibus, placato Deo, tutissimus ab incursione Turcarum et Tartarorum, ac decretum, ut quoad eius fieri potest, magistratus et concionatores, patresfamilias, una cum suis subditis auditoribus, liberis et familiis, illi mandato pareant, devota orent, et veram poenitentiam agant. Severinus Sculteti subscripsit. Thomas Thyrnaeus, pastor ecclesiae Cassoviensis sub­scripsit. Martinus Sturmius, pastor ecclesiae Leutschoviensis sub­scripsit. M. Georgius Troester, alias Kahum, pastor ecclesiae Cibiniensis subscripsit. Ezechiel Hebsacher, pastor ecclesiae Eperiensis, subscribit absens propter morbum manu collegae sui. Georgius ilorianus, pastor ecclesiae Nagy Saaros sin­cere et candide subscripsit. Ego Thomas Schwartz Leutschoviensis. Joannes Mihályka, ecclesiastes Ungaricus patriae suae Eperiensis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom