Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XIV. A lőcsei convent, 1597 (a Rhau János lőcsei rectoráltal Kalvinismussal vádolt Platner Antal lőcsei lelkész-megvizsgálása ügyében)

III. Ea occasione coepit pastorem accusare M. Rhaw, et ex hoc scripto ipso ostendere, quod perperam sentiat. Commemo­ravit et privata quaedam, imo et publica ex concioiiibus et gestis in curia, quibus itidem ostendere conabatur, non esse pastorem sincerum. Pastor respondit cum aliquo affectu, et pleraque negabat. Ego videns perplexum esse negotium: multae enim causae miscebantur, et querelae utrinque proponebantur: tan­dem dico ista tum praecipuum esse de corpore doctrinae, et de libro concordiae: de hoc concordiam esse tentandam. Ibi M. Rhaw pollicetur, se fore contentum si formula Concordiae sibi relinquatur: corpus doctrinae se amplecti, iuxta confessio­nem Lutheri intellectum, excepto loco de liberó arbitrio. Ibi M. Antonius se excusabat, librum Concordiae a se non esse lectum. Quo ipso testabatur se controversiarum ignarum non facile aliquid certi velle statuere: quare se in praesentia non esse urgendum. Redii itaque ad lectionem confessionis, initio facto a quarto articulo. IV. Sequenti die 26. novembris mane pergitur in lectione, ubi ad declarationem articuli decimi, praeter apológiám, lecta est confessio Georgii ab Anhalt, ex tomo ipsius de omni­praesentia carnis Christi, et de coena item nostra, cum D. Philippus Queschin moveret questionem de adoratione carnis Christi, respondi primo meis verbis, deinde legi insignem locum de adoratione Christi interna et externa, ex eodem tomo Ger­manica Anhaltino ; allegatae sunt et aliae sententiae patrum. Item a M. Grawero locus Joh. 6. de manducanda carne Christi, quod de cultu fidei et adorationis expositum est contra Calvi­nistas, alioquin multum iactantes spirituálém manducationem. De dicto a D. Michaele Wirth proposito, totus Christus est ubique, lectus est a M. Nicoiao insignis locus ex libro Pappi. Mota est a Queschin et quaestio ex verbis Angustanae Con­fessionis, de utraque specie : an non his verbis statuatur trans­substantiatio ? Responsum est : nequaquam et declaratio sumta partim ex phrasi ipsa sive vocula, Gestalt. Si enim species panis manet, ergo et substantia, quia accidentia non sunt sine subiecto. Dictum est etiam, quod transsubstantiatio refntata est a Luthero, octo fere annis ante exhibitam confessionem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom