Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XII. Murányi és Kishonti czikkek, 1596

vestra tam leviter contemsimus; sed quod tum non venimus, literae archidiaconi nostri, quibus nos iure repetit, et auctam libertatém, quam antecessores nostri, a rerum principio habe­bant, obiicit ac defensionem pollicetur, nos domi retinuerunt. Quo tempore, dum in arce Murán ruere vidimus vestrum im­périum, seniorem elegimus, quo creato, frustra deinceps in renovanda Europa laborabitis. Nunc causas, quae nos a vobis avulsere, scire contenditis ; faciemus id, et quidem breviter : vos attendite. Prima dicta est. Secundam ipsa conditio loci nobis administrat. Cum enim singuli comitatus suos habeant inspectores, et nos proprium habere voluimus, ne alio confugiendo, Resp. detrimentum patiatur, et qui liberi sunt, cum ignominia aliis parere cogantur. Et quid si nullam aliam causae nostrae rationem dare possemus, iter tarnen difficile ad praerupta cacumina, in cuius angustiis arx sola, natura munitissima, et eminentissima, difficilem praebens aditum, satis honestam praebere stationem, ubi in iugo montis, quid potest esse commo­dum, cum omnia imposita rupibus torpent figore. An locus hospitii, aut colloquii, aut Aires reficiemli vacuus : imo saepe manibus retinentes virgulta, aut Stirpes ascendere, aut sese demittere vix sine lapsu, et molestia potuimus. Festis igitur tot malorum taedio, locus habilis foecundus, et aptus apparuit. Huc accedunt, quae a vobis accepimus, incommoda. Et sane laudatis vos quoque satis magnifice, in literis vestris amicitiae vinculum, et statum reipublicae praeteritum. Ecquis huius seditionis auctor, quod nostra haec et amica fraternitas, quae sub Turcica rabie inviolata permansit. nunc, proh dolor ! quam miserabiliter discerpta, et velut per quendam Milonem Uticensem divulsa. Satis gloriosa caritatis commendatio. At quis ille seditiosus auctor? Quis Milo Uticensis? In vestro is sedet, fratres dilecti, consortio, vos auctores horum malorum extitistis, vestra facta satis clandestina, hoc vinculum divulserunt. Nunc amicitiam iactatis, antea rusticos contra nos concitastis : affectus cordis ostenditis ; antea supplantationes arcanas, ut nomen deleretis nostrum fovistis. Fratres nostri magno desiderio esse contenditis antea nulla habita causa, eiectione et perpetuo exilio terruistis. Insuper quoties auditores, ut nostras proderent infirmitates monuistis. Anne tum amicitia nostra arctissime fuit stabilita, cum pecunias nostras auctoritate praetoria et curuli, ex nostris capsulis, sub pietatis specie extraxistis ? Quid siclus ille iudaicus ? Ad quid tot uno anno concursiones, quid illae seriae exactiones ? nisi ut exacto a miseris argento, arcam, quae nostra bona consumebat impleretis. Ad quid ut vestro utar vocabulo, mandita perditionis byrsagia? (így!) Ad quid

Next

/
Oldalképek
Tartalom