Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XII. Murányi és Kishonti czikkek, 1596

nos in vestram dicerent sententiam proponitis. Nos vero, nec a religione, nec fide, nec pietate, nec diligentia, nec reliquis virtutibus non defecisse, constanter dicimus, quin ita vivere, ut nostrae pietatis et fidei certum argumentum dare possimus. An nos ideo, quod iugum Muranense excussimus, fide aut ratione non carere existimamur? Valérét sane hoc vestrum iudicium, nisi id naturae conditio, et gentium etiam leges, et communis consvetudo, improbaret. Nolite igitur commilitones carissimi, talia nobis, quae cum ipsa ratione pugnare vi­dentur, obiicere alias exiguum a peregrinis etiam, vestrae sapientiae monumentum feretis. Quid igitur nos iuramento constringetis ? et profecto hoc unico argumento omnes eruptio­nes nobis reclusas esse, omnes ad unum certo contenditis. At quid si nodum hunc, in templo Iovis pendentem, manu Alexandri solvemus, tum vos in compedes, quos cum Lacede­moniis protulistis coniiciemus. Anne iusiurandum nos fecisse negabimus? ne vos haec fallat, fratres conscripti, inanis de nobis opinio. Iuramentum non tarnen in arce Murán, sed in aula etiam Bregensi feeimus, nullo unquam tempore sacram nos veritatem, quae in sacris monumentis continetur ablecturos. Id quia continent etiam vestri articuli, omnes indubitata fide recepimus, quam Dei beneficio ad hodiernum usque diem, eadem fide precepimus, et constientia inviolatam retinemus. Fatemur et id sacri iudices, obedientiam nos im omnibus, religionem praecipue spectantibus, seniori nostro promisisse, id quod etiam, quamdiu hoc officium sustinuit, egregie singulos praestitisse confidimus. Iam quia officio suspensus, nil nos amplius debere profitemur. Cessante enim causa, cessare effectum, etiam nos forsitan intelligimus. An vos illud tritum vetustate proverbium : si re priveris, nec nomen habere meritis, ignoratis ? Tum itaque, dum se ab officio removisset, liberam nobis reddidit libertatém. Id si verum esse negaveritis, quid quaeso, nonne cum ipsa ratione insanietis? aut ubi iusiurandum, quo nos nulla aetate a vobis recessuros promisimus? ubi perpetua illa ad arcem Murán obligatio ? ostendite ? Nóvum seniorem eligendi vobis locus: cur nobis eam auctoritateni negatis ? Et nostra íloret viris doctis provincia, et nos natura loci hac libertate donavit. Gömörienses estis: Honthenses sumus. Quid igitur iuris in hunc nostrum comitatum habetis? Valete itaque in Domino, et nobis nostram in Christo libertatém salvam et inviolatam relinquite: nolite sequi, viri Reverendi! eorum immanitatem et impudentiam, qui illas etiam occupare conantur provincias, quás et loci natura, et christiani nominis conditio liberas et immunes reddidit. Neque etiam mandata

Next

/
Oldalképek
Tartalom