Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XII. Murányi és Kishonti czikkek, 1596
et mens conscia recti, porro inter nos comparere, non sicut proxime, tarn leviter contemneretis, ut post valedictionem et discessum reverendi domini Joannis etc. senioris nostri, hactenus utriusque vallis eiusdem et unius, quid in posterum nobis promissa fide stantibus, et seniore carentibus, sit de rebus nostris statuendum, et de reverendis vestris etiam, quid aut quantum nobis polliceri debeamus, tandem consultemus et cognoscamus. Hactenus enim nihil aliud de vobis, quam quod nullo modo satis mirari ac demirari possumus, ac dolemus etiam ex toto corde, hanc incogitantiam et metamorphosin. Unde quaeso, et quam ob malam rem haec tarn subita, insperata, deploranda ac detestanda defectio ? Ecquis eius seditionis auctor? quod nostra haec perdulcis et amica fraternitas, quae sub Turcica rabie, Deo dante, inviolata et coniuncta permansit, tum floruit, ac claruit : nunc autem ab hoste, non ita pridem adhuc vindicata, proh dolor ! quam miserabiliter iam est discerpta, et velut per quendam Milonem Uticensem divulta, quam tum existimabamus adhuc demum esse arctissime stabilitam. Et videte, quomodo vice versa, etiam cum scandalo simplicium est dissecta. Loquuntur enim promiscue : si hoc fit in viridi, quid non in arido. Si non servant sibi fidem mutuo datam spirituales, qui nos erudiunt, et omnium gratiarum bonis exemplis praelucere debent, quid mirum de nobis, qui nec literas novimus, nec quid iuramenta requirant, nos rüdes in tantum intelligimus ; et tarnen talia utique nullatenus approbamus. Possent hic etiam multa, et non iniuste sane obiici : sed ne intempestive quidnimis fiat, potius itaque iuxta sententiam fratrum, omissis nunc non necessariis ad statum, sive propositionem redeo. Proinde reverendás vestras, omnes et singulos nomine omnium nostrorum fratrum, amice ac fraterne compello, hortor et obtestor, quatenus consideratis considerandis, ac maxime propter conscientiam, quae mille testes valet, et facit hominem stare contra semet ipsum, ad supra indictam feriam quartam post Dominicam 1. Trinitatis iuxta vetus Calendarium, in loco castelli Murany destinato, tempestive, horam usque octavam matutinam, et iam-num porro solita obedientia compareatis, ut coram de omnibus necessariis et ad commune hominum pro utraque parte spectantibus, invicem collatis sermonibus, conferre et pertractare possimus. Venimus in eam spem, Vestras Reverentias haud contumaciter emansuras, ut vulnus inflictum vicissim sanetur, et non detur nobis magna occasio, quidpiam aliud consultandi, et forte ad ius provocandi, ac propter restantia debita, tarn vestra, quam Vestrorum auditorum arestandi. Dabitis autem operam, ut potius vicissim