Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XII. Murányi és Kishonti czikkek, 1596

37. Pastor ecclesiae ante praefinitum tempus, sibi commissum gregem, absque superintendentis consensu, cuius auctoritate est receptus, deserere seseque alio conferre mimime debet, quamvis legitime vocetur: verum si doctrina, aut mores eius improbati deprehendantur, superintendenti scetur (sic !). Si vero alterutra pars mutare voluerit, ea alteri tres menses ante defi­nitum tempus denuntiet, ut quilibet sibi in tempore prospicere possit. 38. Fráter discedens ex sua fraternitate et parochia in aliam, tenetur honeste valedicere fraternitati. in qua versatus est, ne vel ingratus, vel stemtor utriusque, tam relictae, quam etiam ineundae fraternitatis agnoscatur. Praecipitur enim ut simus fraternitatis amatores. 1. Petr. 3. 39. Nemo etiam pastori suo publice in templo respondeat arguenti, nec illum diffamet, verum reus coram superintendente accusetur. Non facilis querela in clerum, cum tollit, nisi testi­bus tribus vel quatuor contictus. 40. In die pentecostes, de veteri more, reges creare, choreas ducere, catervatim ex pago in pagum circa regias vias cursi­tare, et ludos exercere, homines in itineribus sistere, etiam alia inconcinna, omnino prohibita sint. 41. Senior celebraturus congregationem fratrum, praesertim ob causas graves, duabus septimanis ante, per literas curren­tes promulgare debet, ut eo instructiones possint venire fratres, capitaque accusationis literis insertis strenue et pro officio moneat, ut compareant. Nemo pertinaliter spernere debet con­vocationem, in qua Spiritus est efficax per verbum. Si quis venire non potest, gravibus de causis huc rectorem cum ex­pensis et literis satis sufficientibus ad excusandum sese mit­tere tenentur. Pratervi punientur. 42. In encaeniis, diebus dominicis et festivis, nequaquam vel in foro publico, vel ad fores templi, vendatur nec cibus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom