Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XII. Murányi és Kishonti czikkek, 1596

nec potus, nec crematum, donec sacra in ecclesia finita fuerint. Talia facientes, et contrarium agentes debent puniri una libra, vel altera cerae. 43. In die Innocentium, pastores cum virgis per plateos ne cursitent. Eodem die in circuitu cum cruce (quem nos iam abrogatus sit) pastores certam quandam pecuniam non colli­gant, et alia, cum superstitiosum sit; auditores spontánéi sacri­ficium ultro offerre debent absque hisce ceremoniis. Hilarem enim datorem diligit Deus. Idem fiat pro lectione psalmorum in die parasceves, et corporis Christi, in die Innocentium, pro­cessione virgarum, similiter ne feria secunda paschae iuvenes et virgines circumcursitent, interdicatur. 44. Sepultura mortuorum sit pia; sincera cum pulsu campo­narum, cantilenis, tanquam exuviae Spiritus sanctus deducantur cum honesta pompa. Quae omnia sunt recordatis et typus tubae archangeli et resurrectionis mortuorum, ut Augustinus inquit : sepulturae officium, bonae vitae testimonium est. Qui ergo suum coetum, pastorem et ecclesiam sperint, post mortem ad hoc cimiterium etiam humetur, sed eiiciatur tanquam haereticus a diabolo obstinatus. 45. Fletus immoderati, vel potius ululatus inconveniens, ad morem luporum, circa funus mos minimé decens et gentilis, qui fit cum enumeratione rerum gestarum mortui, sit prohibitus. 46. Vespertinae preces diebus sabathi et festivis, incessanter observentur, psalmis consvetis, qui more solito diebus domi­nicis, et aliis feriis perperam in templis canuntur, ita ut nec qui canit, nec qui audit, intelligat, e medio explosis, statuimus in iisdem duos, aut ad summum tres, tractim cum intellectu canendos esse. Hymni yitiosi et inpuri psalterio, praesertim de intercessione sanctorum non canantur, nisi emendati. 47. Exsecrationes dirae, et omnia maledicta, publice et pri­vatim interdicantur. Inobedientes, vel temere mandata trans­gredientes, per magistratum politicum in furcam implicentur,

Next

/
Oldalképek
Tartalom