Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XII. Murányi és Kishonti czikkek, 1596

catechesim nesciunt, arceantur. Non enim considerant, quid ibi peragatur. Moneantur, si infans orbatus fuerit parentibus, ut eum in timore Dei educent, et in principiis erudiant, ne temere negligatur, sed quod verbis promiserunt, reipsa praestent, 22. Si alicui puer natus fuerit, pater ipse personalis, et non obstetrix vel vetula, ab ecclesiae ministro baptismum petat. Similiter et compatres et commatres ipse exoret. In casu ab­sentiae parentis, illud ex consangvineis eius, vel vicinus ali­quis obeat. 23. Introductio puerperarum non sit superstitiosa, sed mo­neatur, ut Deo acceptum ferat, qui ipsi adstitit in partu, ei grates dicit. Deinde mater commonefieri debet, ut suum offi­cium faciat in educando puero, in cultu, et religione vera. ut a teneris pietati assvefiat. Puerperia non bis, sed semel tarnen conficiantur, idque moderate et decenter, vel etiam, si possunt abrogentur. 24. Quadragesimali tempore reiicimus profanum salve. In exercitus catecheticis decantetur: salve rex coeli et terrae, correctum vernacula lingva. 25. Pastores et rectores suae vocationis faciant opera, nec sese alienis admisceant, ut quilibet sportulam, quam nactus est, ornet. Domos ecclesiae proximas, ut parochias et Scholas, inconspurcatas custodiant, evitentur mercaturae, vecturae, caupo­nae, in his aedibus, et id genus aliae, quae potius plebeis hominibus conveniunt. In tabernis compotationibus indulgere, neque plebeis se nimium familiäres reddant. Nimia enim familia­ritas parit contemptum. Luc. 9. 26. Novi coniuges, qui matrimonio coniungi voluerint, ante solennitatem nuptiarum duas septimanas, publice proclamentur, partim propter publicas preces, partim propter gravia impedi­menta, et errores occultos. Post ad confessionem, et sumendam sanctam synaxim in octiduo admoneantur. In confessione ex-

Next

/
Oldalképek
Tartalom