Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XII. Murányi és Kishonti czikkek, 1596

aminentur, de partibus catechismi, ut sciant suos erudite, et sic plantetur paradisus. 27. Copulatio nulla ante proclamationem fieri debet. Nec eadem nocturnis temporibus, nec cum sunt obruti vino, neque post occasum solis, sed hora vespertinarum precum. Et per­acta coena, quae praecipue hyemali tempore distenditur ad noctem usque, non instituantur choreae publice in piatea, nisi de die unam vel alteram horam, idque cum consensu senatus ibidem, quin potius tempestive se cubitum conferant. 28. Concubitus illiciti ante solennitatem nuptiarum facti a magistratu puniantur publice, ut ceteri timorem habeant, pie­tasque et honesta ordo servetur cum castitate. 29. Gradus consangvinitatis, in quantum fieri potest, vitentur. Connubia intra quartum gradum inclusive, prohibeantur, tam in consangvinitate, quam in affinitate. 30. Raptus virginum, aut viduarum sint prohibiti, quia in connubiis legitimus debet esse consensus. Exod. 20. Sponsalia clandestina sint prohibita, ut avertantur errores et lites. Vir­gini nubere intra annum 15. prohibitum sit. Quia in coniugio iusta aetas requiritur. 31. Matrimonium liberi contrahant cum parentum voluntate et consensu. Ut autem parentes nequaquam liberos cogere debent ad coniugia ipsis ingrata; ita nec debent legitima coniugia impedire; nisi adsint causae probabiles et graves, iuxta illud : Quos Deus coniunxit, homo non separet. Matth. 19. 32. Directium facere ex privato iudicio et arbitrio, ut in his partibus fieri sólet, omnis vetitum est. Caute i pastoribus vigilandum erit, ne huius modi sceleribus conniveant, quia haec res probatistis consistoriis magnum negotium facit. Ergo caute agant et rem usque ad conventum fratrum diíferant.

Next

/
Oldalképek
Tartalom