Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XII. Murányi és Kishonti czikkek, 1596

XII. Murányi és kishonti czikkek 1596-ból. Articuli fraternitatis muraniensis conscripti a reverendo domino Cypriane- Friedt, et confirmati a magnifico domino Melcliiore Maschko a Niederlays, sacrae romanae caesareae regiaeque meiestatis capitaneo ac provisore in arce mura­niensi. Nunc denuo recognoti et castigati, multisque necessariis nonnullis in locis aucti, ac denuo propositi a reverendo viro domino Joanne Rimanoviani, Crucensi, sacrae romanae caesareae regiaeque maiestatis concionatore in arce Murany, nec non eiusdem tractus subseriptorum pastorum electo superintendente, praefatis pastoribus illic propositi, et ab iisdem recepti. Forma iuramenti a pastoribus ecclesiarum sinuenda ac proponenda. Ego N. N. pastor, et minister ecclesiae quae est in . . . sanete polliceor, et iuro per Deum et sacro sanctum evangé­lium eius, quod hisce meis digitis corporaliter nunc attrecto, me debitum honorem ac reverentiam habiturum, ac obedientiam sedulam praestituram reverendo domino Joanni Rimanoviani, superintendenti nostro electo, etiam summa, qua possum dili­gentia, memet per omnia accommodaturum ad articulos illos praeseriptos, et a nobis receptos, eorumque formám et aequali­tatem fideliter retenturum. Haec omnia me bona fide servare, nec quiequam contra tentare velle, recipio, quoad sub praefati reverendi domini superintendentis inspectione fuero. Ita et me Deus adiuvet, et sacro sanctum evangélium adiuvet in agone mortis, et extremo vitae meae habitu. Amen. Praefatio in articulos fraternitatis muraniensis. Anno domini MDXCIV. vel ut est M. D. VI. C. Quamvis secundum dogma christianum et spirituálém vitae rationem omnes christiani, ac praeeipue docentes, qui aliis quasi luminaria doctrina et vita pia praelucere debent, omnia officia fidei et charitatis, sua sponte et voluntaria obe­dientia, sine legum coactione praestare obligantur sicut psal­mus C. id praedixit : Populus tuus spontaneus tibi offeret in die victoriae tuae in ornatu saneto. Item psalmus CXXXII. sacerdotes tui induantur iustitia, et saneti tui exultent. Attamen, quia multi versantes in coetu ecclesiastico, vel nondum sunt renati, vel contra cónscientiam laxant frena cupiditatibus negli­gentes, et officium suum et pietatem, quibus ecclesiam aedifi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom