Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XII. Murányi és Kishonti czikkek, 1596

care deberent: necesse est leges constitui, quibus non modo quod iustum et aequum est mandetur, sed et illae nervi quoque sunt adversus delinquentes. Nam ubi nullae sunt leges; ibi nec disciplina aliqua exerceri potest. Nam prius praecipi, quid velis fieri, quam coerceri effrenes oportet, Id quod etiam utrum­que disciplina in se comprehendit, quae et in omni vitae statu, et societatis genere pernecessaria, et utilis est. Illa enim ut inquit Cyprianus, tractat 2. de habitu virginitatis est optima spei electorum fidei retinaculum, dux itineris salutaris fames, ac nutrimentum pietatis magistra virtutis. Ac etsi Decalogus, tanquam absolutis sum speculum legum, et perfectissimae disciplinae, unicuique ad recte, honeste, pieque vivendum sufficiat; verum quam quum saepius pro locorum, personarum, temporum, et aliarum circumstantiarum qualitate, alii aliis legi­bus et cautionibus indigent: ideo etiam haec alma fraternitas consistorii muranensis, post tyrannidem turcarum expulsam, pro tempore moderno peculiares leges sibi constituere auxit, meque onerantes petitionibus, ut priores leges castigationes, clariores redderem, et id quod hactenus defuit, adiicerem, iam id etiam in effectum est deductum. Nihil iam restat, nisi ut confirmatos a magistratu nostro, ac comprobatas, ad defenden­dumque susceptas exequantur, serio singulis fratrum custo­diendas praecipiamus et mandamus, aut charitate ministerii, ut eo magis hac ratione Dei glória, emolumentum ecclesiae, et singulorum salus, bonorum nostrorum gubernatio, et pietas conservetur. Hisce conatibus nostris benigne et feliciter ad­spirare dignetur, summus omnium legislator Dominus noster, ut disciplina conservata, celebretur Deus, per Jesum Christum, satisfactorem nostrum, in secula Amen. Datae ac latae correc­taeque Anno 1594. pro festő Joannis Baptistáé. Joannes Rimanoviani Crucensis, concionatur muranensis, et senior vallis kishon­tensis et muranensis. Aeschines: Impunitas scelerum multos iuvat et invitat ad peccandum. Item: Leges sine executione, sunt tanquam cam­pana sine pistillo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom