Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - VII. Eperjesi zsinat 1593 (a Kalvinizmussal vádolt Mylius János lőcsei rector vizsgálata ügyében)

Etiam nos homines in altera vita futuros omnipotentes. Senior protestatur et offert se ostensurum, nihil illi libello in esse, quod pugnet cum scriptura et confessionibus ecclesiae. Quod ad phrasin obiectam attinet, eodem modo scripturani loqui, et quidem de sanctis adhuc in hac mortali vita existentibus. Marc. 9. Omnia possibilia credenti, et Phil 4. Omnia possum, inquit Paulus in Christo, confortante me. Deinde iubet Mylium totóm scriptum legere, et secundum totum libellum de singulis partibus iudicare, non excerpere truncatas sententias, sed con­ferre cum antecedentibus et consequentibus. Carpsit et defini­tionem primi generis, quasi esset diversa a Philippi. Respondit senior: ipsum Philippum: alibi, ut in Dialecticis eodem modo loqui, cumque Philippus brevis sit declaratione opus esse. Sigillavit et illud, quod in secundi generis definitione sspt Twv aTcoieXsau-aTov omissa sit necessaria particula, servatis naturarum proprietatibus. Respondit senior: eam contineri in primo genere et inesse in descriptione secundi quoque generis, idque ex Contextu definitionum certo compertuni iri, et in toto libello passim inesse hanc sententiam, naturas in Christo ma­nere integras, una cum essentialibus proprietatibus, se in tam brevi compendio non potuisse annotare omnia. Mylius dicit: omnino hanc fuisse addendam, quia eius omissio et neglectus pariat ambiguitatem, cum in primo genere traditum sit discrimen naturarum et proprietatum. Mylius: at mihi parit si non aliis. Senior non sumens sibi tantum otii, propter molestiam assi­dentium, quam capiebant ex hac disceptatione, ut legerentur loca integra. quae praeter omnera rem sugillabat Mylius, respon­dit : conferantur descriptiones forsitan praecedit, aut sequitur addita: Mylius nullibi, quod tarnen falsuni erat, exprimitur. Senior: ergo si quis desiderat. ipsam addatur. Politici aegre id ferentes interpellant, dicentes: se non ideo convenisse, ut über a seniore editus examinetur, sed propter alias causas. Hunc senior denua protestatus, se in libello suo complexum esse ea, quae consona sunt verbo Dei, et Confessioni Augustanae, idque se alias demonstraturum, si necesse fuerit, firmis testimoniis. His ita per intempestivam tergiversationem et interpella­tioneni Mylii gestis, senior redit ad propositum, et apud Mylium porro instat, ut ad certas quasdam questiones et xpinqpia ex quibus Calvinistae facile agnosci queant, respondeat. Recusat Mylius, iterumque sui magistratus auctoritatem praetendit. Rogat senior synodum, an non teneatur respondere? Respon­derunt uno ore, tani politici, quam ecclesiastici, quod omnino teneatur. Verdin ille recusat. Senior pergit et praelegit clara

Next

/
Oldalképek
Tartalom