Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - VI. Murányi czikkek, 1590 idejéből

detinuerit, quoniinus omnes in tempore adsint, quidquid in­terea, dum ceteri expectantur, consumetur, ille solus persolvet. XXIV. Quisque suum scholae rectorem habeat. XXV. Exsecrationes, et omnia maledicta, publice et privatim interdicantur. Inobedientes, vel fernere mandata transgredien­tes per magistratum politicum, certa pecunia mulctentur, per spirituálém vero verbo arguantur. Finis. Iudicium de concordia cerimoniarum in ecclesiis D. Mar­tini Lutheri. Mihi non satis dictum videtur concilium ex nostris cogi pro unitate cerimoniarum statuenda. Est enim mali exempli, quantumvis bono zelo tentata, ut probant omnia concilia ab initio, ita ut in apostolico concilio fenne, de operibus et tra­ditionibus magis ; quam filii Dei beneíiciis sit tractatum. Im­posterioribus vero nunquam de fide, sed Semper de operibus et quaestionibus disputatum est, ut mihi conciliorum nomen pene tarn suspectum et invisum sit, quam liberi arbitrii. Si una ecclesia alteram non vult sponte imitari in externis istis, quid opus est conciliorum decretis agi, quae mox in leges et animarum laqueos vertuntur. Imitetur ergo alteram altera libere, aut suis moribus finatur frui, modo unitas spiritus salva sit in fide et verbo, quantumvis sit diversitas in carne et elemen­tis mundi. Haec Lutherus. Epistola Phil. Melanchtonis ad quaestionem de perma­nentia sacramenti, et instanti actione et reliquis post commu­nionem, missa; Doct. Valentino Vigelio Blebienti: Certum est, Deum non esse alligandum ad ullam rem, ad quam se non alligavit suo verbo. sicut peccant omnes, qui Deum magis ad hanc statuam, quam alibi, exaudire imaginan­tur. Et ex tali imaginatione omnes idolomaniae immundae ortae sunt. Non est igitur Deus alligandus ad panein et vinum extra usum, ad quem instituta est coena Domini. Et merus furor est, fingere, quod dictis verbisque consecrate, sic iungere­tur corporis Christi in panem, ut ibi semper manere cogatur, sicuti infusum vinum in cantharuni manet, nisi rursus effun­datur. Sed sacramenta et pacta sunt exhibitiones. Cum su-

Next

/
Oldalképek
Tartalom