Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - VI. Murányi czikkek, 1590 idejéből

muntur illae res, simul adest Christus, et est efficax. Haec sacramentalis praesentia est voluntaria, non est inclusio geo­metrica, vel magica, qua cogatur in pane Christus manere. Cum baptizatur homo, in ipsa actione vere adest spiritus sanctus non inanet in aqua, et extra actionem. Sunt igitur abominandae : an minus, rodens panem consecratum, comme­dat corpus Christi. Et abominandus est mos circumferendi panis in spectaculis. Quare ae, quae post communionem re­liqua sunt, de pene et vino, quae non manducantur aliis, quorum interitus sit ut coena Domini, non sunt sacramenta (quia actio tota est sacramentum) sed propter imperitos et reverentiam, consulo, ut reliquum in poculo ebibat ultimus communicans, vel unus, vel plures. An liceat interessé sacro adversariorum papistorum, iudi­eium D. Martini Lutheri. Elisabeth, doctoris Caspari Crucigeri uxor, interrogabat, quid homini pio et Christiano faciendum esset, si in templo papistico videret missas celebrari, aut sacramentum corporis et sangvinis elevari a sacrificulo ? Respondit Lutherus : Elisa­betha dilecta, non auferas sacrificulum ab altari, neque aufe­ras ei candelas, vel exstingvas. Ego si essem in eorum templo ad sacramenti elevationem, aeque ut alii, manus elevarem, adorarem illud in reverentia sacramenti, quia sacramentum verum adest, ex eo, quod substantialia eius adsunt, et prae­sertim in summa, ut vocant missa, quae est vera. Consecrat enim sacerdos, et praeterea est quoque consensus ecclesiae adstatis. Secus de missa privata, quae nulla est et nescitur, an sacrificulus consecrat, neque ibi est ecclesiae consensus, et publica confessio. Naaman syrus Elisaei permissu, ingredie­batur cum rege suo templum, et ad cultum idolorum. Et Sanctus Sebestianus noluit coniiteri suam fidem, nisi interro­gatus. Ideo bene poteris interessé eorum sacris, modo non consentias animo in illorum impietatem. Subscripserunt articulis sequentes : Ego Daniel Weiclling, Regiomontanus, ac pastor czytne­kensis, sincere et absque ullo fino veritatis agnosco et confiteor coram hac genuina et cristiana frequentia et con­gregatione, me hactenus habuisse diabolicos Calvinisticos errores, sed posthac verae et sincerae doctrinae christianae in augustano confessione comprehensae subscripsi, manu propria. Ego Casparus Lany Ozaczinszky, promitto sub fide bona, me velle obedientiam Domino seniori, iuxta articulos praestare, et ab omnibus scandalis cavere.

Next

/
Oldalképek
Tartalom