Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .

minus nec maius, et hic sermo praesentibus durus erat. Primas vero saepius pro affirmativa parte suae positionis in medio adducit quendam satyruni nomine, et hic locus precipuus erat pontificis fráter ut perhibetur D. Ambrosii, — qui contentus. unica specie sacramenti longo tempore usus sit, et quod maius est, ubique eam secum in libello precario circumferebat, quo tutius pergeret in itinere latronum, in periculis maris, affirmant illum pura hostia ubique tutum salvumque evasisse. Ad haec brevibus, hoc non fuisse universale vel ex mandato ChristL qui utraque sumeré jubet. Instante itaque hora duodecima Clerus dimittitur, dapes asiaticae Regali luxu adducuntur, ego vero oprobriis saturatus egredior ad locum deputatum carceris, spretus, illusus, ac contumeliosus discedo per gradus, cum maximo spectantium oprobrio. Sequenti quoque die (ut prius) eductus in conspectum cleri per magistrum curiae in medio eorum statuor Quibus salu­tatis de more, pergit Praeses sublatis oculis superiora paucis repetere, hinc matrimonium vix obiter per sese tractans, quasi sicco (ut aiunt) preterlabitur pede, sine ullis in medium prolatis questionibus ac contrariorum propositionum refutatione T ut merito lector candide, mireris, rem tam arduam, adeoque multis exornatam beneficiis, tam misere praetermitti ac negligi. Sepiuscule interdum inculcabat, oportere clerum sobrie ac caste por totum suae vitae tempus vivere, nec alligatum uxori mundanis vacare negotiis. Quintum capitulum. His itaque misere pertractatis, percunctatus Preses De penitentia, confessione ac satisfactione. Penitentiam, inquam, veram christianis necessariam esse, vel ipse Christus cum discipulis ostendit, qua est declinare a malo et facere bonum. Confessionem autem non prorsus de medio tollimus, propter plebem, qua simpliciores instruuntur, ne mole peccati oppressi precipites ruant in exitium Animae per desperationem Con­scientianum. Satisfactionem vero credo unicam passionem Dni nostri Jesu Christi, quae alias teste Augustino est causas pecca­torum excindere nec earum suggestionibus aditum prebere. Archiepiscopus vero vehementius contradicit, asserens palám, non sufficere solam passionem christi ad salutem, nisi et bona opera subsequantur, per externam illám satisfactionem. 0 duram presidis contionem! Huc saepius illud Zachei publi­canorum principis retorquebat exemplum ut qui dimidium bo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom