Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .

norura suorum pauperibus largitus sit, si quis vero forte cte­ceptus, quadruplum se redditurum pollicebatur sicque satis­facturum de cunctis admissis criminibus dictabat. Ad haec paucis, magnum esse discrimen inter Zacheum locupletem ac pauperem. Deinde per digressionem parabolis utitur, si inquit paulinus clam me 500 Aureos ex archa mea subducat, utrum confessus, eos restituere tenetur? Si inquam ablatio pecuniae alienae in confessione dimittitus, qui fit, ut adhuc reus teneatur alieni ablati ? Huic illi omnes uno ore, quasi eandem (ut dicitur) cantilenam cantantes reclamant: oportere admissum peccatum et confiteri et ablatum suo restituere possesori, alias peccatum non dimittitur. Omissa igitur superstitiosa satisfactione movet Preses uovas questiones de statu Animorum post exitum huius vitae, quibus locum assigno sinum Abrahae: teste luca, de divite et lazaro (Lucae 16.). Hinc de intercessione Sanctorum et Aliis questiunculis. Ad haec, unum esse in coelo mediatorem dei et hominum, nempe Jesum Christum, et hunc justum, et hic finis fűit questionum de Religione, propter imminentes ferias natalis Christi. Paulinus vero tamquam voti compos, palinodiam reci­nens ante triumphum, arrepto bibliorum volumine stúdiósé sen­tentiam condemnationis ex deuteronomio loco conclusionis lectitat, sepius inter legendum me appellans daemoniacum, hereticum pertinacem et quid non mali. Hinc instante hora prandii digressoque clero ad propria dapes excipiuntur Asiati­cae a dapiferis, ego vero bene illusus, spretus, conviciis affectus, egredior ex atrio Praesidis ad locum tormenti, cum summo spectantium abrobrio. Sextum capitulum. Ingressus igitur carcerem hora pomeridiana quasi duode­cima, accedit me Gregorius Bornemyza, multis vexans sophis­matis, cupiens ad suum revocare propositum instat, increpat, solicitat curiose. Hinc saepius exprobrat, magno supercilio, quasi octavus sapientum, vel tertius Catonum, Animi duriciem, Artium ignorantiam, philosophiae stúdium, precepta artis medi­cináé. Ego, inquit Bornemyza, ut notum est omnibus bonis, multum diuque versatus sum in Collegiorum studiis, in artibus Liberalibus exercitatus, in studio phiae usitatus, in secretis medicorum expertus, nec tarnen ausim talia in medium addu­cere, qualia tu. Praeterea si species parentum genus, si inspicias conditionem Bei familiáris, horum omnium nil unquam indig-

Next

/
Oldalképek
Tartalom