Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .
paulinum) erroribus velim persistere, cum tanta animi pertinacia, magnoque tum detrimento corporis, tum vero populi scandalo. Cui breviter: ecquisnam ille error mi pauline ? vel quae tanta Animi nostri pertinacia? Quasi ita oblitus sim morumque salutisque propriae ut prorsus ignorem viam salutis ? Si quidem hactenus nil extra vocationem meam scholasticam egerim, neque ministerio presbyterorum me temere ingresserim. Nun quempiam Catechumenum sacro tinxerim baptismate ? Num vero vel unicum pusillum sacramento altaris catechisarim ? Quae omnia sunt piorum ministrorum ad haec electorum offícia. Hinc paulinus, quoniam tu, tuique similes, nescio qua temeritate gravi vesania ducti audetis contra sacramenta altaris alia nova et haeretica invehere dogmata idque de sacramenti utraque specie percipienda, unde correpto quodam innovatore authore testimonia trium evangelistarum in medium adducit (Math. 16. Mar. 14. Lucae 22.) pro affirmativa parte suae positionis. Asserens non plus cum Christo quam duodecim apostolos in ultima coena consedisse, qui jam tum clericos, non laicos prefigurarent, quibus solis clericis et non omnibus laicis jubet sacramenta sub utraque specie suscipienda. Cui paucis : nec non improbamus numerum 12 apostolorum in ultima Coena adfuisse, verum hoc factum esse causa instituendae coenae dominicae, ut quemadmodum illi utraque acceperunt a Xto tradita sub panis ac vini speciebus, ita et illi prius quidem edocti a suo magistro pio traderent omnibus in toto orbe terrarum dispersis. Quod tarnen paulinus minime recipiebat, sed totis viribus repugnabat suamque priorem sententiam de sacerdotibus Dni mordicus retinebat. Hinc Apostolum ex Korynthiis allego (I. Corint. 11.), quicunque manducaverit ex hoc pane, vel calice biberit cet. Tunc paulinus deposito suo neophito, assumptoque novo instrumento, diligenter locum Apostoli usque verba coenae Dni lectitat, mirificeque interpretat juxta suum cerebrum, detorquens apostolum non ad universalem sed tantum particularem sumptionem, neque, inquit, apostolus chorintys universalem communicandi modum de utraque specie tradit sed abusum potius circa hoc venerabile sacramentam e medio tollit. Secundum capitulum. Nonne (inquam) sacramenta sunt Communia? Quidni ait, quantum ad gratiam remissionis peccatorum nostrorum. Si igitur illa gratia est communis, erit quoque ipsa perceptis