Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .

sacramenti communis, quod patet ex argumento a minori ad május ducto. At ille, ratio humana in sacris prorsus recutit, quin potius hic divinis opus est testimoniis, authoritateque ecclesiastica. Ad haec rursus Canonem apostolorum objicio de utraque specie percipienda, quod paulinus constantissime con­tradicit, id nusquam in sacris extare canonibus, et si (inquit) uspiam reperiatur, ego te exuam his duris vinculis ut pro te in tenebroso sedeam carcere, et quo facilius mihi persuaderet, esto inquit Pétre in pignus hanc deponam subám, si talia in scripturis exempla reperiantur. Ubi igitur videó hominis levitatem, animique pertinaciam, nolui rem tam arduam tantumque sacramentum in contemptum vocare, neque more Paulini, instar lanarum caprinarum trac­tare, sciens, longe Religiosius sentiendum et loquendum esse de rebus divinis quam in dubium ut vocentur, cum summo Animarum nostrarum periculo, ac proximi nostri scandalo, neque esse ludendum more puerorum humi repertium, tamquam viciosa nuce. Disserentibus itaque nobis hoc pacto usque decimam horam noctis, tempus quiescendi tempestinum ingruit, quo dimissus sum a meo Antigonista curiosissimo in locum carceris algidissimum, obiterque stúdiósé inculcat, ne in his et simi­libus erroribus (teste paulino) perseverem, quin potius per omnia obedientem me prestem pontifici, si cupiam lonquaevus esse in hoc saeculo ac manumitti ex hac miserrima captivitate. His itaque dictis, data et accepta venia, cogitabundus ingredior carcerem, jam diu quiescentibus in hypocausto janitoribus. Ingressus igitur. sedulo divinum imploro Auxilium ne in tot tantisque tentationibus succumbam, quin potius clementissime sua dextra forti subveniat id unice suplex oro. Tertium capitulum. Exacto igitur jam triduo, en de more solito (ut prius) conveniunt in Regiam Praesidis Episcopi, Praepositi, theologici Doctores, Canonici, Viri Religiosi, Medicináé doctores, Artium phiaeque Magistri, Aliique Clerici ex ordine Ecclesiastico, ac nonnullis Aulici. Eductus itaque summo diluculo per mgrm Curiae ad Clerum, quo salutato, in medio eorum in Compedibus statuor, hinc praeses pergit lenta voce suam exordiri orationem, intentis subinde in me oculis ait, ecquid tibi displicat in nostra Ecclesia Romána, quam profiteri non vis, tamquam haereticus ? Age die nobis, quoniam Rme alteram speciem sacramenti populo

Next

/
Oldalképek
Tartalom