Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .
contemplaretur aulicorum, aliorumque bonorum virorum, protinus stupefactus exclamat, heu mi Pétre amato nunc adhuc vivis! qui apud nos jam diu ex hac luce emigravis ? Bene est, laus summo Creatori, qui te nobis incolumem superstitemque restituerit, esto bono animo. Quandoquidem tua fáma undique moribunda volitabat, qui te non amplius jam victurum nedűm visurum sperabimus, ita nobis hactenus mortuus et auditus et nunciatus erat. Dum igitur alii sic nostrae mortuae vitae ex animi sententia congratulantur non secus ac vitae propriae, alii tarnen vix dignantur suis contemplari oculis, indicantes indignissimum hoc splendido sole, quibus paucis locutus, ago gratias deo meo, qui in tot tantisque tribulationibus secundum suam misericordiam suos non deserit, imo constantissime sperans in eo, olim ex hac diuturna captivitate benignissima eliberabit, quique perdita recuperat, infirma consolidat, mortua vivificat, captivataque in pristinam libertatém reducit. Propter hunc equidem tota die mortificamus, destinati sumus sicut oves mactationis, propter hunc assidue affligimur, sed non deficimus, augustiamur, sed non derelinquimur, tribulamur, sed non confundimur, mortificamur et tarnen ecce vivimus, qui est fidelis in omnibus operibus suis sanctis, nec sinit suos ultra quam ferre possunt persequi, imo et ipsam quoque tentationem piorum in summum emolumentum contingere quis dubitat, nisi aperte impius ? Primum capitulum. Factum est igitur in vigilia Thomae apli cum esset tempus vespertinum, omniaque in summo agerent silentio venit ad me in carcerem D. Emericus Saghy provisor curiae archiep. posoniensis, alloquitur hinc jubet egredi seque per gradus sursum recta usque átrium Praesidis subsequi. Ego vero ignarus horum omnium egredior trepide ex tenebroso, frigido, fetidoque carcere. Provisor lucente lumine precedit quem tristi vultu lentoque passu in duris compedibus subsequor. Tendentibus itaque nobis sursum deducit ad hypocaustum Petri paulini prepositi, proxime átrium presidis, hinc salutatus de more paulinus simulata charitate jungit dextram ut qui mihi bene faveat, post diligenter percunctatur ut mecum agitur in hac algidissima hieme utque sustentor in hac duiturna captivitate, quidne propositi habeam, num adhuc in pristinis (juxta