Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .

adsint Rhedae cum suis necessariis. Iudex autem perculsus tam duro Archiepi Mandato, huc illuc semicano Capite cursitat, ordinaturus sibi commissae, ne qua mora intercipiat nostram transicionem. Nos vero infelices ubi omnia dura cernimus no­bisque ingrata et nimium adversantia, tamquam desperabundi nostrarura rerum, fixis humi oculis, tacite susperamus ac gemi­mus, omnem nostram sortem deo tute committimus, ne nos in haec mala detrusos deserat, quin potius Iter nostram prospe­rare dignetur, oramus sedulo. Vertente itaque sole ad occasum, cum Rure passis Coloni redirent ad sua propria, rogamus veniam supplices ab officia­libus, ut liceat nobis pace eorum res nostras domesticas singulis coordinare, cum certo sciamus, jam nos minimé nostri, sed Ulorum Juris futuros. Illi vero contra lapides (ut aiunt) loquuntur intonantes, nunc temporis non esse rationem res domesticas ordinandi sed potius abeundi. Ubi cum nil fides vel pietas apud hos efficeret, imo suspecta haberetur, dimissi jam tandem sumus, mediante fide jussoribus, judice ac juratis, in quorum presentia, instanti festinationi, res nostras charissimas, ah satis incomposite deseruimus. His itaque tumultuose peractis, ingruit serus vesper, ubi­denuo oritur nova exigua consultatio ac vehemens verborum pugna inter officiales, judices ac juratos. Illi instant urgentes mandato Archiepi, ut apud judices per noctem simus sub custodia civili, hi rursus necquiquam imprimis repugnantes, obsequuntur tandem fracti minis durissimis Archiepi. Nos itaque deducti ad officialis Aedes, sub custodia civili ibi noctu substrato feno cubavimus. Cum igitur vix medium noctis transigeretur, ac omnia in noctis profundo silentio quies­cerent, lunaqua undiquaque in suprema Regioné Acris luceret, juxta suum motum naturalem, extemplo tres resonantes adfuere Rhedae, quibus conscensis, separamur ab invicem, sedentes inter judices ac juratos, sicque triste Iter ab oppido Sellye solvimus, Illi precedendo, nos vero subsequendo, Recta usque Posonium ascendimus, ubique in itinere velocissimo tendentes cursu, formidinis gratia. Quartum capitulum. Ubi vero Posonium appullimus fere hora meridici, ducimur in diversorium non procul a curia Archiepiscopali, Kermendi autem ac Goztony curiam ingrediuntur archiepi, visuri num mensa sit remota, quidve summus agat Presul, omnia percunc-

Next

/
Oldalképek
Tartalom