Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .

spera predicans, quibus non parum Animatus caepi securius, ut prius, in meo pergere officio. At infelix ignorabam occultas in corde latitare insidias, similes crocodyli lachrymis, propi­nando merum virus sub melle suavi: hypocrisim pro simulata charitate, quo recedente inbrevi, mansi in loco priori, tractans ut prius scholastica officia. Factum est igitur, ut de more solito in horto diligentius circa horti culturam laborarem, protinus adest nunctius vicini, quo aversitus sum ad Casparum Kermendinum, ac Balthasarum Ooztony, autores nostrae captivitatis sagacissimos. Hic quidem brevioris staturae, humilis gressu, bárba rarus, facie sub paliidus. Ille vero alter immensae proceritatis, canus capite ac vultu submutabili. Quos ubi accederem, de repenta ad parochiam divertant, ubi simul consedentes cum parocho Andrea nomine, intra exi­guas horas jubet Kermendi me inter sedendum lras conscri­bere ad Keer oppidum suo procuratori domestico, quibus exaratis breviter, apud se retinuit lras. Hinc Kermendi ac Goztony pergunt hortum parrochi visitare, si quid forte novi illis inter deambulandum occurrat, quo magis eorum occultaretur facinus. Cum autem ventum fuisset ad hortum scholae, sub umbram cucurbitaruni amenis­simam consistentes colloquuntur ac mirantur tamquam rem novam, undique pendulas cucurbitulas, ex quibus jubet Ker­mendi decerpi nonnullas, quasi missurus (si diis piacet) pro novitate Tyrnaviam suae conjugi. Secundum Capihdum. Decerptis igitur plus quam jusserat de recentibus cucur­biculis, solus ad eos defero, comitatus uno puero scholari, cuius adhuc nobilis pr egregius miles, in nova arce equitando méret, inquirens eos in diversorio, ac multum percunctatus ubi­nam sint, diligenter inquiro. Dum igitur exiguum temporis eos praestolarer, actutum Franciscus Zentpaly officiaiis oppidi Sellye forte prospectans per domus suae fenestras, alloquitur me. Ipse vero reliquens munus hortense in diversorio una cum puero scholari, protinus eo accurri, ignarus illorum doli consilio­rumque. Cum igitur Ascenderem in domum Superiorem Aestivam, en omnes tres smiul congregatos et tamquam conspiratos in nostram futuram perniciem reperi. Quibus Salutem de more precatus inter colloquendum jussus sum assidere, id quod recusavi. Exiguo igitur vix transacto tempore en conspicio

Next

/
Oldalképek
Tartalom